PL 40, col. 1033
De vita Christiana (Auctor incertus), J. P. Migne
qui decurrentis interim rivi aqua non potest esse
contentus, donec ad fontem uberiorem purioremque
perveniat. Nec illum satis esurire credo, qui cum panes
cibarios habeat, nitidos exspectat et candidos.
Ita et tu, dilectissima soror, quam ego certus sum
esurire nimium et sitire coelestia, cibarios interim
mande panes, donec siligine candentes invenias:
exigui et turbulenti rivuli aquam pota, usquequo affluentioris
haurias puriorem. Nec tibi interim panis
noster, quamvis rusticus videatur esse, displiceat.
Rusticus enim panis incultior videtur esse, sed fortior
et celerius esurientem stomachum satiat, fessumque
corroborat, quam qui siligineus videtur et nitidus.
Nunc ergo dicam sermonem prout valeo, et quid christianum
agere conveniat, ut potero, explicabo. Cujus
rei, et unde prius exordium sumam, justius non invenio,
quam ut primum de christiano ipso vocabulo
disputem, et cur quis christianus nuncupetur exponam.
CAPUT PRIMUM. Christiani nomenclatura et dignitas. Christiani officium.
Christum unctum interpretari,
sapientium et fidelium nullus ignorat. Unctos vero
non nisi sanctos viros et satis Deo dignos semper
fuisse manifestum est, nec alios quam Prophetas aut
sacerdotes aut reges. Et tam magnum fuit ipsius unctionis
mysterium, ut in Judaico populo non omnes
illud, sed satis pauci de plurimis mererentur accipere;
et hoc usque ad adventum Domini nostri Jesu
Christi, quem Deus oleo laetitiae, id est, Spiritu sancto,
prae caeteris consortibus suis unxit [(Psal. XLIV, 8)] .
Ex quo tempore credentes illi et baptismatis illius
sanctificatione purgati, non aliquanti, sicut sub lege
prius fuerat, sed omnes in Prophetis et sacerdotibus
unguntur et regibus. Cujus unctionis quales esse debeamus
admonemur exemplo; ut in quibus tam sancta
est unctio, sit non minus sancta conversatio. Ex
sacramento enim unctionis hujus, et Christi et Christianorum
omnium, id est, in Christo credentium,
vocabulum descendit et nomen; quod nomen ille frustra
sortitur, qui Christum minime imitatur. Quid
enim tibi potest vocari quod non es, et nomen tibi
usurpare alienum? Sed si christianum te esse delectat,
quae Christi sunt gere, et merito tibi christiani
nomen assume. Aut forsitan non esse, sed vocari desideras?
Hoc satis foedum et miserum est, te velle vocari
quod non sis. Nemo enim ita transit ad Christum,
ut christianus appelletur, et non sit. Qui christianus
dicitur, Christum se habere Dominum profitetur. Et
vere habet, si ei in omnibus obsequatur et serviat. Si
quominus, Christi ille non famulus, sed subsannator
est et derisor, qui ejus se servum dicit, cui servire
dissimulat. Huic ergo judicium geminum servatur;
et pro Dei subsannatione, quem sine causa Dominum
appellavit, et pro qualitate peccati.
CAPUT II. Peccatores. Deus illico duplici ex causa non punit. Dei in hominem benignitas.
Sed plerosque
incredulos et impudentes et perfidos misericordis
Dei longa patientia peccare facit intrepidos;
ut ex hoc peccatorum suorum Deum non arbitrentur
ultorem, quod non statim velit punire peccantes.
Miseri et ingrati, suae salutis improvidi, quia hoc
etiam Deo imputant, quod eorum differatur interitus:
ignorantes Dei providentia duplici ratione servari, ut
et humano generi longa ejus patientia consulatur; et
ne ille judicetur impatiens, si illico voluerit damnare
peccantes. Nam si tam patiens non esset, jam diu
humani generis origo desiisset: nec justos de peccatoribus
haberemus, si confestim Deus vellet punire qui
peccant. Nonnullos enim scimus et legimus, qui antea
aut ignorantiae caecitate, aut causa perfidiae, aut
adolescentiae vanitate decepti, multiplici et vario peccatorum
genere tenebantur obnoxii, et per sustentantis