PL 40, col. 1034

De vita Christiana (Auctor incertus), J. P. Migne

Dei clementissimam patientiam postmodum ab
errore sunt conversi, majores adhuc operas fecisse
justitiae, quam ante peccata commiserant. Deus enim
non donat peccata, sed differt; nec perseverantem
peccatorem a morte liberat, sed ut vel sero convertatur
et vivat, patienter exspectat: sicut beatus Petrus
apostolus ait, Non tardat Dominus promissis; sed patienter
agit propter vos, nolens aliquos perire, sed
omnes ad poenitentiam converti [(II Petr. III, 9)]
. Ille
enim te quasi pius, benignus, et clemens, illico
idcirco non percutit, ut tu quanta illius erga te sit
pietas, quanta clementia sit recognoscas, qui te peccatorem
et impium exspectare mavult, et servare
conversum, quam punire peccantem: sicut per prophetam
ipse Dominus loquitur, et quantum velit homini
misericordiae pietatisque largiri, propriae vocis
benignitate depromit, dicens: Et iniquus si convertat
se ab omnibus iniquitatibus suis quas fecit, et custodiat
mandata mea, et faciat judicium, et justitiam, et misericordiam;
vita vivet, et non morietur: omnia delicta
ejus quaecumque fecit, non erunt in memoria: in justitia
sua, quam fecit, vivet. Et, Numquid voluntate
volo mortem injusti, dicit Adonai Dominus, quam ut
avertat se a via sua mala, et vivere ei faciam [(Ezech.
XVIII, 21-23)]
? Et alibi, Iniquitas iniqui non nocebit
ei, in quacumque die averterit se a sua iniquitate [(Id.
XXXIII, 12)]
. Et iterum, Convertimini, filii convertentes,
et ego sanabo contritionem vestram [(Jerem. III, 22)]
.
Ecce quomodo te Deus, ut a peccatis tuis vel sero
convertaris et salvus esse possis, monet et provocat.
Ecce qualiter jam morti obnoxium ut vivat hortatur;
quam leniter, quam clementer invitat, ut etiam peccatoribus
patris non neget pietatem: et adhuc filios
appellat, qui patrem Deum peccando perdiderunt:
sicut et ipse se perdidisse peccatores alio in loco cum
voce flebili et miserabili quadam lamentatione testatur,
dicens: Sine filiis factus sum, perdidi populum
meum propter peccata eorum [(Id. XV, 7)]
. Ex hoc ergo
cognosce, qualiter te Deus diligat, quem mavult vivere,
quam perire. Et tu eum contemnis et despicis,
qui amplius quam tu ipse te diligit, qui te mori cupientem
vult vivere? Nolo, inquit Dominus, mortem
peccatorum, sed ut convertantur et vivant [(Ezech.
XVIII, 23)]
. Tu ergo mori voluisti peccando, ille te vivere
vult convertendo. O stulte, o irreverens et ingrate,
qui nec in hoc Deo, qui tibi vult misereri,
consentis; qui te mavult sua pietate salvare, quam
tuo perire peccato!
CAPUT III. Pietate Dei abutentes, etiam hic puniri. Judices injusti.
Nemo ergo sibi ideo blandiatur,
nemo se stulta et vana suspicione decipiat, nemo
idcirco securus delinquat et liber, quod super peccatores
confestim Dei ira judiciumque non veniat; ut
ex hoc opinetur se impune peccasse, quod non illico
perimatur: sed hoc magis differre Deum, quam dissimulare
cognoscat; et iram ejus peccatoribus, quam
veniam, subito et repente venturam, sicut scriptum
est: Ne dixeris, Peccavi, et quid accidit mihi triste?
est enim Altissimus redditor patiens. Et alibi, Ne tardes
converti ad Dominum, neque differas de die in diem;
subito enim veniet ira ejus [(Eccli. V, 4, 8)]
. Quod in
plerisque impletur, quibus ob nimia peccata, et in
praesenti Dei ira supervenit, et in futuro servatur.
Sed hoc nemo intelligit, nemo cognoscit: nec quisque
adversa sustinens malis suis aestimat irrogari;
sed quod pertulerit, consuetudinis potius putat esse,
quam criminis. Et idcirco Deus in praesenti non videtur
punire peccantes; quia cum punit, non cognoscitur.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.