PL 40, col. 1035

De vita Christiana (Auctor incertus), J. P. Migne

Multi sunt enim, quos nemo intelligit, qui ob
multitudinem peccatorum jam ante judicii diem in
praesenti etiam judicantur. Aut dicat, quis, si quem
sacrilegum, sanguinarium, rapacem, falsarium, homicidam,
furem, fraudulentum, adulterum, caeterorumque
criminum reum, vel in praesenti tempore potuerit
videre longaevum? Nos enim plurimorum exempla
videmus, per quae probare sufficimus, sceleratos
et impios, peccatorum suorum fine completo, et hoc
etiam tempore judicari, et praesentem eis vitam negari
non minus quam futuram.
Sed hoc ille facilius intelligere potest, qui per diversa
tempora diversorum judicum impie scelerateque
conversantium exspectavit interitum. Quorum
quo potestas sublimior est, eo ad peccandum major
audacia, quae totum sibi licere credit quod potest:
et dum alterius judicium non timent qui alios judicant,
ad peccandum praecipites sunt. Ita fit, ut qui
hominis non timent in delinquendo judicium, Deum
judicem sentiant et ultorem. Ex quibus alii qui insontium
animarum sanguinem frequenter effuderant, ita
iram Dei judiciumque sensere, ut ipsi postmodum
sanguinem fundere cogerentur suum, qui libenter
fundebant alienum. Alii vero qui similia commiserant,
sic Dei indignatione prostrati sunt, ut insepulti jacerent,
et esca feris et coeli volucribus fierent. Alii autem
qui innumerabilem hominum multitudinem injuste
peremerant, membratim particulatimve concissi,
ut non minor fuerit concisura membrorum
quam quos interimi fecerant, numerus punitorum.
Et quorum judicio maritis injuste peremptis multae
effectae viduae, multi orphani patribus occisis derelicti,
quibus praeter orbitatem mendicitas inferebatur
et nuditas: nam addebant impietati et crudelitati quod
deerat, ut eorum quos fecissent occidi, spoliarent
et liberos: nunc vero ipsorum conjuges viduae et filii
orphani alienis quotidie egent panibus. Nonne videtur
tibi istud testimonium in ipsis esse completum
comminantis Dei et dicentis, Viduam et orphanos non
vexabitis. Quod si vexaveritis eos, et vociferantes clamaverint
ad me; exaudiam vociferationem eorum, et
irascar animo, et perimam vos gladio, et erunt conjuges
vestrae viduae, et filii vestri orphani [(Exod. XXII,
22-24)]
? O indignum nefas! o scelestum facinus! o
nimia et non ferenda crudelitas! Duo saevissima et
atrocissima uno perpetrantur in tempore; homicidium
fit, ut rapina succedat: occiduntur mariti, occiduntur
et patres, quo facilius viduae spolientur et orphani:
et ita quisque in alterius morte congaudet,
quasi non sit ipse quandoque moriturus. Merito ergo
Deus hujusmodi crudelitatibus et impietatibus commovetur.
Merito judicium suum in quibusdam etiam
ante tempus ostendit. Merito vita talibus nec praesens
nec futura conceditur. Quorum nos, ne sceleratos et
impios in praesenti etiam Dei judicium evadere posse
existimemus, admonemur exemplo.
CAPUT IV. Certo peccatorum numero completo Deum punire peccatorem.
Sed hoc magis sentire nos
convenit, tamdiu unumquemque Dei patientia sustentari,
quamdiu nondum peccatorum suorum terminum
finemque repleverit: quo consummato eum illico percuti,
nec illi jam veniam ullam reservari. Esse autem
certum peccatorum modum atque mensuram, Dei
ipsius testimonio declaratur. Et quod unusquisque vel
celerius vel tardius, prout peccatorum suorum modum
expleverit, judicetur, evidentissime demonstratur,
quando de Sodomorum et Gomorrhaeorum interitu
atque incendio, qui sua jam peccata repleverant,
ad Abraham Deus loquitur, dicens: Clamor Sodomorum
et Gomorrhaeorum repletus est, et peccata eorum
magna vehementer repleta sunt [(Gen. XVIII, 20)]
. De
Amorrhaeis vero quid dicit, qui sua nondum peccata
finierant, quos post multos annos quam supra dictae
civitates crematae sunt, constat esse deletos? Nondum
repleta sunt peccata Amorrhaeorum usque adhuc (Id.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.