PL 40, col. 1043

De vita Christiana (Auctor incertus), J. P. Migne

quibus scriptum est, Nolite audire sermones prophetarum,
qui prophetant vobis; quoniam vani sunt ipsi, et
visiones a corde suo loquuntur, et non ab ore Domini.
Dicunt enim his qui repellunt verba Domini, Pax erit
vobis; et omnibus qui vadunt in voluntatibus suis, omni
qui vadit in errore cordis sui dicunt, Non venient super te
mala [(Jerem. XXIII, 16, 17)]
. Multa quidem nobis, imo
totius Legis testimonia aderant, quibus tam perniciosum
errorem destruere ac sepelire poteramus:
sed ne legentem diutius fatigemus, sufficiant pauca
de plurimis. Respondeat mihi ille cujus talis est sensus:
Adam a Deo factus est homo primus in primo
statu mundi, perfidiae an peccati causa damnatus
est [(Gen. III, 17)] ? In quo nihil fuisse incredulitatis
invenio praeter solam inobedientiam, cujus causa ille
damnatus est, et omnes suo damnantur exemplo. Cain
quoque non perfidiae causa, sed quia fratrem interemerat,
condemnatus est [(Id. IV, 11)] . Quid plura?
Universus hic mundus ut diluvio interiret, non perfidiae
causam, sed criminum lego fuisse [(Id. VI, 13)] .
Sodoma et Gomorrha ut repentino cremarentur incendio,
nullam causam incredulitatis invenio, nisi
peccatorum et scelerum [(Id. XVIII, 20)] : quod Scriptura
evidentissime demonstrat, et dicit, Homines
Sodomitae mali et peccatores erant in conspectu Dei
valde [(Id. XIII, 13)]
. Populus ille Judaicus ut tam frequenter
interire videretur et corripi, nonne peccatorum
causa praestabat?
Sed dicit aliquis, Veteris Legis testimonia tantum
non accipio, nisi mihi et Novi Testamenti exempla
protuleris. Accipe Ananiam et Saphiram, quos apostolica
sententia non perfidiae crimine, sed furti et
mendacii causa damnavit [(Act. V, 4, 9)] . Forsitan dicturus
es mihi, Quid ergo Apostolus dicit, Arbitramur
enim justificari hominem per fidem sine operibus legis [(Rom. III, 28)]
?
Ipsum qui hoc dicit, lego hominem
absentem etiam condemnasse, quia uxorem patris
acceperit [(I Cor. V, 1)] . Intelligenda Scriptura, quae
scientibus convenire videtur in omnibus, et nonnisi
solis a quibus minime intelligitur discrepare. Justificari
hominem Apostolus per fidem sine operibus legis
dicit; sed non sine illis operibus, de quibus alterum
apostolum audio dicentem, Fides sine operibus mortua
est [(Jacobi II, 20)]
. Paulus enim apostolus de operibus
Legis locutus est, hoc est, de circumcisione carnali,
et neomenia, et sabbato, et hujusmodi caeteris, quae
Lex fieri ante praeceperat, et jam Christi tempore
non erant necessaria; iste vero de operibus justitiae
loquitur, quae qui non fecerit mortuus est, quamvis
se simulet esse fidelem.
Sed dicit quis illud Apostoli, dicentis, Corde enim
creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem [(Rom. X, 10)]
.
Stulte, hoc Baptismi impletur in
tempore: quo ut baptizetur quis, sola confessio desideratur
et fides. Nam quid tibi ipsius Baptismi lavacrum
prodest, si sola sine justitia fides quaeritur? Baptismo
enim peccata ablui fides omnium tenet. Si
deinceps peccandum est, abluisse quid prodest? Audi
quid dicat Dominus homini semel sanato: Ecce sanus
factus es: jam noli peccare, ne quid tibi deterius
eveniat [(Joan. V, 14)]
. Hoc et beatus Petrus apostolus
manifestissime docet, ei deterius aliquid, qui post
agnitam justitiae viam peccaverit, evenire, cum dicit: Si enim refugientes coinquinationes mundi, in cognitione
Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi, his rursum
implicati superantur, facta sunt eis posteriora deteriora
prioribus. Melius enim erat illis, non cognoscere
viam justitiae, quam post agnitionem retrorsum converti
ab eo quod illis traditum est sancto mandato. Contingit
enim eis illud veri proverbii, Canis reversus ad suum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.