PL 40, col. 1113
De vera et falsa poenitentia (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. M
temporis impugnantur. Qantum sit appetenda gratia
poenitentiae, omnis clamat auctoritas, omnis bonorum
vita conatur ostendere. Languores enim sanat, leprosos
curat, mortuos suscitat, sanitatem auget quam
conservat; claudis gressum, aridis copiam, caecis restituit
visum; vitia fugat, virtutes exornat, mentem
munit et roborat, omnia sanat, omnia redintegrat,
omnia laetificat. Temperat successus, constringit impetus,
moderatur excessus. Ignorans se, per hanc
se recognoscit; quaerens se, per hanc se invenit. Haec
est quae homines ad Angelos ducit, et creaturam reddit
Creatori. Ista ovem perditam monstravit quaerenti [(Luc. XV, 4)] ,
et decimam drachmam obtulit anxianti (Ibid, 8).
Haec dissipatorem filium ad patrem
reduxit (Ibid, 11), et vulneratum a latronibus custodi
curandum tradidit [(Id. X, 35)] . In hac omne bonum
invenitur, per hanc omne bonum conservatur. Fugat
tenebras, inducit lucem, excoquit omnia, ipsa ignis
consumens.
2.
Haec omnia, provida virago, sensisti, quae hoc
tantum bonum tenere dilexisti. Vix enim diligitur,
quod omnino ignoratur. Super hoc bonum innixa,
fortis esse poteris ad omnia bona. Itaque voluntatem
tuam, quam super hoc bono cognovi, libenter adjuvo:
et suavem laborem super hac re, ut rogasti,
desideranter suscipio, sperans Dei adjutorium in tuo
merito. Scio enim intentionem tuam nunquam frustrandam,
sed in omnibus quae desiderat ditandam.
Nam cum esses dives, pauperem te pro Christo reddidisti,
et in anima dives eris sancti commercii. Unde
felix ego, si quid auxilii ad veras tuas divitias adhibere
potero. Tuae itaque trado dilectioni, quidquid
de poenitentia sentio, auctoritate patrum et illustratione
sancti Spiritus. Nec modo hujus temporis tantum
impugnamus errores, sed etiam de impugnatis
per copiam rationum conamur tibi tradere dulcedinem
suavitatis: ut integritas tuae mentis, quae Deo
dante omnes repulit falsitates, super fugatis ratiocinando
laetetur.
CAPUT II.
3.
Poenitentia sit ex fide. Poenitentiae indulgentia
peccata non auget, sed arcet. Si fides fundamentum
est poenitentiae, praeter quam nihil est quod
bonum sit; appetenda est poenitentia, quam constat
in fide fundatam. Non enim potest arbor bona fructus
malos facere [(Matth. VII, 18)] . Poenitentia itaque
quae ex fide non procedit, utilis non est. Oportet autem
credi remedium poenitentiae a Salvatore concedi.
Si enim omnis poenitentia peccatoribus sterilis esset,
nequaquam ad poenitentiam revocarentur Christi interfectores,
quam praedicavit Dominus mitis et mansuetus,
et ejus Praecursor: dixit enim, Fructus facite
dignos poenitentiae [(Id. III, 8)]
; ostendens poenitentiam
non sterilem, sed dignam fructificare. Qui enim dixit, Malo misericordiam quam sacrificium
[(Osee VI, 6)]
, non
exspectabat mortem peccatoris, sed ut conversus viveret [(Ezech. XVIII, 23)] .
Quis autem converti potest
ut vivat, nisi qui erat in regione longinqua? In iniquitatibus
se meminit conceptum David, et in delictis