PL 40, col. 1119

De vera et falsa poenitentia (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. M

Desperantes enim Dei judicant misericordiam;
hi condemnant justitiam, injustum Deum blasphemantes,
qui reddere mala malis ignorat, et peccata
eorum exaltat. Sed miror cur non credant Apostolo
dicenti, Spes non confundetur [(Rom. V, 5)]
, qui non
verentur poenam, quam idem criminosis promittit.
Si enim ubi minatur, verax non est; cur confidunt
quod sperantibus verum dicat? Sed qui verus est in
promittendo, verus est etiam in minando. Sed non
est sperare, bonum pro malis exspectare. Imo temerarius
est, qui peccatum non abhorret. Sed cum
peccat, ad poenitentiam recurrat, confidat in Domino,
quem timeat justum et immunditiarum inimicum.
CAPUT VIII.
19.
Quod solum originis peccatum sine
poenitentia remittatur. Invitus baptizatus. Poenitentiae
jugis necessitas. Peccatum crescit neglectum: nullum
respectu Dei parvum. De quibus assidue dolendum. Non
omnis dolor, poenitentia. Poenitentia quid. Non est nisi de
male usa libertate. Peccata lethalia. Cum itaque poenitentia
efficax sit et fructifera, neminem relinquens sine venia,
mortuos resuscitans: de modo et varietate ejus
aliqua disseramus. Poenitentia enim baptizandis non
est necessaria; sed baptizatis de majoribus et minoribus
peccatis dolendum sive poenitendum est. Per fidem
enim Ecclesiae sola remittuntur peccata, quae
contraxit homo in origine: ut sicut a patre peccante
damnationem accepit, ita per matris Ecclesiae fidem
consequatur remissionem. Sed qui per se peccavit,
per dolorem proprium et per fidem Ecclesiae indulgentiam
acquisivit. Haec per Baptismum ita reddunt
hominem mundum et novum, ut nihil remaneat quod
Deo displiceat. Sine poenitentia nulli profuit Baptismus,
qui peccavit spontaneus. Si quis autem baptizaretur
invitus, et in falsitate confessus; cum poenituerit,
salvus erit, adjuvante fide et charitate totius
matris Ecclesiae per totum orbem diffusae. Ob hoc
sunt catechumeni ab Ecclesia constituti, ut dum Baptismum
exspectant, unde jure poeniteant, doceantur.
Haec restituit hominem in libertatem arbitrii
primi parentis, adhuc in abundantia virtutum constituti.
20.
Est enim poenitentia assidue peccantibus, assidue
necessaria. In multis enim offendimus omnes (Jacobi
III, 2), quae quotidie remittuntur, si semper plorantur.
Ista per sacramenta Ecclesiae et orationes
semper fugantur, ut jure audiant, Tota pulchra es, et
macula non est in te [(Cant. IV, 7)]
. Non quin fiat dico,
sed manere non potest. Tanta est virtus petitionis tuae
et unitatis Ecclesiae, ut quidquid extraneum acciderit,
durare non possit. Licet enim speciosi sint pedes
evangelizantium pacem, evangelizantium bona [(Rom.
X, 15; Isai. LII, 7)] , lavatis tamen in remissionis figura
excutiendus est pulvis qui contrahitur in via.
Haec peccata etsi sint parva per Dei misericordiam,
fiunt tamen magna in peccatoribus negligentia. Nullum
enim peccatum adeo parvum, quod non crescat
neglectum. Non enim considerandum est quid fecerit,
sed quem offenderit: quam bonus, quam benignus,
quam pius, quam propitius est, qui illum sua dulcissima
pietate creavit ex nihilo, qui eum absque merito
perduxit ad Baptismum, et educavit et nutrivit
tanquam filium: ad cujus commodum creavit coelum
et terram et omnia quae in eis sunt ex nihilo, cui
serviunt omnia tanquam filio, cui misit Angelum
in auxilium, propter quem fortem et callidum debellavit
hostem ejus antiquum, propter quem tam
multiplicia pati sustinuit, ut moreretur Filius, cum
quo dignatur habere consortium: qui Deus majestate
sua regit et gubernat omnia propter eum potestate sua.
Talem patrem offendere, contra ejus voluntatem aliquid
committere animadvertentibus ac se non ignorantibus
quam est crudele? Unde qui se cognoscunt,
sicut semper peccant, ita semper plorant; ut totam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.