PL 40, col. 1120
De vera et falsa poenitentia (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. M
vitam suam, quae est tentatio super terram, plorent
tota vita sua.
21.
Ista autem sunt, cum aliquid citra vel ultra
modum agitur. Ipsa enim bona quae per se bona sunt,
aliquid contrahunt cum excedunt. Quidquid deest a
perfectione, quidquid deficit ab homine, quidquid
nostrum est, plorando delendum est. Quidquid aliquo
modo agitur, non mundissima intentione, quidquid
aliquo modo operamur, et non tamen purissimo
Dei amore, non est liberum a fragilitatis operatione.
Quicumque tam miserum esse ut hominis est dilexerit,
et qui ejus fragilitatem non abhorruerit, sed omnino
sibi reservaverit, et suum esse nunquam nisi
propter acquirendum verum esse quod Deus est toleraverit,
addit operi divino procul dubio dolendum. Et
qui se cognoscit quid est, diligat hoc solum quod spectat
ad illum qui est. Si quis enim sapienter cogitat,
quid turpissimae fragilitati ab ipsa conditione inhaereat.
quam foedus et turpis sit in carne, quam mutabilis
in mente; hoc solum in se diligit, quia tale eum
ad Deum ducet. Quidquid etiam boni facimus, si id
melius facere po semus, a nobis est quod in culmine
boni non sumus. Si quid boni novimus, et
minus aliquo modo operamur, non omnino a nostra
operatione est alienum. Ista assidua, et quodam
modo quasi necessaria, assidua laventur confessione,
assidua restaurentur compunctione. Surgamus
purissimi ad purissimam perfectionem; ne
istis quae parva sunt multiplicatis, quasi quadam
scabie patiamur corrumpi et collidi: ne pinguedine
charitatis imminuta sinamur macie affligi, et
tortura immundae conscientiae macerari. Semper tendamus
in melius, semper in puritatem Baptismi tendentes,
et eam summopere conservantes: ut cum
de hac vita exibimus, ad eum qui mundissimus est,
mundi perveniamus, et sine mora ab eo suscipiamur.
22.
Doleamus esse exsules a patria, doleamus vivere
in corruptibili materia. Hic dolor magis ex desiderio,
quam ex vindicta sit. [(Unde differt a poenitentia.
Poenitentia enim est quaedam dolentis vindicta,
puniens in se quod dolet commisisse. Qui autem dolet
quod detinetur in mortali corpore, desiderat quod
amat, plorans quod tardat. Omnis poenitentia est de
male usa libertate. Iste vero dolor magis in necessitate
est. Nullum autem peccatum est necessarium.
Ipsum autem peccatum originis ob hoc est malum,
quia fuit in Adam spontaneum. Illius enim voluptas
male usae libertatis punitur in nobis; non quia necessarium,
sed quia fuit spontaneum. Nihil enim a nobis
quaeritur, quod commisissemus; nihil a nobis exigitur
nunc, quod fecissemus. Relinquitur in filiis opus paternae
voluptatis. Requirit diabolus filios in servitutem,
quorum patris emit libertatem.)] Iste dolor factus
est, non ex conscientia peccatrice, sed ex operante
charitate; non puniens malum, sed augmentans bonum;
non impatienter habitus, sed ex desiderio susceptus.
In hoc desiderio erat Andreas, qui in cruce
positus a Domino requirebat, Tempus est ut commendes
terrae corpus meum. Volebat enim eum plebs
de cruce deponere. Ipse autem coepit Dominum rogare,
Ne me permittas, Domine, descendere vivum, sed
tempus est ut commendes terrae corpus meum: tam
diu enim jam portavi, tam diu super commendatum
vigilavi, et laboravi, quod vellem jam ipsa obedientia
liberari, et isto gravissimo indumento exspoliari.
Recordor quantum in portando onerosum, in fovendo
infirmum, in coercendo laetum, in domando superbum
laboravi. Scis, Domine, quoties a puritate contemplationis
me retrahere conabatur, quoties a dulcissimae