PL 40, col. 1121

De vera et falsa poenitentia (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. M

quietis somno me excitare contendebat, quantum
et quoties dolorem ingerebat. Qui igitur tam diu,
pater benignissime, pugnanti restiti, et tua ope superavi
et vici, a te pio et justo remuneratore posco, ne
mihi ultra commendes, sed depositum reddo. Commenda
alii quem illud ultra non impediat, et resurrecturum
servet et reddat, ut et ipsum quoque meritum
sui laboris recipiat. Terrae me commenda, ut me
amplius vigilare non oporteat, et libere ad te fontem
indeficientis gaudii tendere anxiantem me non retrahat,
nec impediat. Hic dolebat jam non esse cum
Domino, nec poenitebat commendatum resurrexisse
Domino. Sic itaque non omnis dolor est poenitentia.
Sunt etiam peccata alia, quae omnino eripiunt vitam,
nisi succurrat poenitentia. Non enim omnis
qui dicit, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum.
Quare agenda est poenitentia, ut deleantur crimina.
CAPUT IX.
23.
Poenitentia quae sterilis, quae
utilis. Ne dimidiata sit. Sine amore Dei nemo invenit
gratiam. Sed quoniam poenitentia non omnis est
bona, dicamus aliqua quae separant veram a falsa,
sterilem a fructifera. Sunt enim quos peccasse poenitet
propter praesentia supplicia. Displicent enim latroni
peccata, quando operantur poenam. Deficit vindicta;
revertitur ad crimina. Ista poenitentia non ex
fide procedens, nec charitate vel unitate, sterilis
manet et sine misericordia. Haec non purgat conscientiam,
nec lavat crimina. In hac nulla est spes veniae,
nulla exspectatio indulgentiae. Huic concordant qui
confitentur inviti, non amore boni, sed ut fugiant
damnum vel incommodum saeculi. Serviunt mundo
quem amant, quaerunt suam gloriam quam anhelant,
recipiunt mercedem quam exspectant. Si quis tali
poenitentia securus exstiterit, et ad veram de ista non
contenderit, deceptus et miser aeternaliter peribit.
Utilis ergo erit poenitentia, si sit spontanea; Dominum
quaerens quem amisis e doleat, ad illum anxians
praeter quem non est vita.
24.
Sunt plures quos poenitet peccasse, sed non
omnino, reservantes sibi quaedam in quibus delectentur:
non animadvertentes Dominum simul surdum et
mutum a daemonio liberasse [(Matth. XII, 22)] : per hoc
docens nos nunquam nisi de omnibus sanari. Si enim
vellet peccata ex parte reservari, habenti septem daemonia,
proficere potuit sex expulsis. Expulit autem
septem, ut omnia crimina simul ejicienda doceret.
Legionem autem ab alio ejiciens [(Luc. VIII, 30)] , neminem
reliquit ex omnibus qui liberatum possideret:
ostendens quod si etiam peccata sint mille, oportet de
omnibus poenitere. Laudatus est enim Dominus,
quando ejecto daemonio locutus est mutus. Nunquam
aliquem sanavit, quem omnino non liberavit. Totum
enim hominem sanavit in sabbato, quia et ejus corpus
ab infirmitate, et animam ab omni contagione liberavit:
indicans poenitentem oportere simul dolere de
omni crimine orto in anima et in corpore. Scio enim
Deum inimicum omni criminoso: quomodo ergo qui
crimen reservat, de alio reciperet veniam? Sine
amore Dei consequeretur indulgentiam, sine quo
nemo unquam invenit gratiam. Hostis enim Dei est,
dum offendit perseveranter. Quaedam enim impietas
infidelitatis est, ab illo qui justus et justitia est dimidiam
sperare veniam. Jam enim foret sine poenitentia
invenire gratiam. Poenitentia enim vera ad Baptismi
puritatem, poenitentem conatur adducere. Recte enim
poenitens quidquid sordis post purificationem contraxit,
oportet quod abluat saltem lacrymis mentis.
Sed satis durus est, cujus mentis dolorem oculi carnis
nequeunt declarare. Sed sciat se culpabiliter esse

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.