PL 40, col. 1125

De vera et falsa poenitentia (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. M

quia omnis virtus detrimentum patitur ab uno vitio.
Nam si quis cadit in avaritiam, largitatem destruit,
et castitatem minoravit. Amore enim pecuniae vel
violaret castitatem, vel saltem minus amaret. Si
enim propter Deum tanta adhuc castitas inest, ut nolit
eam perdere: saltem minori gaudio, minori affectu
tuetur eam, ubi videt inde procedere damnum
pecuniae. Sicque et in aliis quae etiamsi non expellantur,
tamen per conceptionem unius vitii vel satis vel
parum minuuntur, vel intensione deteriorantur:
unde omnis virtus cuicumque crimini est deflenda,
et de omnibus indulgentia est petenda. Animadvertere
etiam oportet, et animadvertendo deflere animam
proximi, quam fornicator Deo eripuit, vel ereptam
in malo confirmavit: etiam quod exemplum
exstitit mali in operatione sui criminis, cui magis
profuisset, si aliis fuisset causa conversionis. Gemat
itaque aliorum vitam in sua corruptam, vel incorruptam
non conservatam, et commodum proximi quod
dedisset exemplo boni. Doleat de tristitia, quam peccando
bonis intulit, et de laetitia quam eis non adhibuit.
Et non solum cogitet quid et qualiter fecerit;
sed quam injuste Deum, ut diximus, peccando offenderit.
Timeat illam Veritatis sententiam, Non potestis
duobus dominis servire [(Matth. VI, 24)]
. Timeat ergo,
ne omnia bona quae fecit, dum in uno peccato perseveraverit,
ex contaminatione mali perdiderit: ut
qui servivit diabolo per crimen, Dei quam obtulit
amiserit servitutem. Pium est tamen credere, ut recepta
Dei gratia, quae in eo destruit mala priora,
etiam remuneret bona: ut cum destruxerit quod suum
non invenit, amet et diligat bonum quod etiam in
peccante plantavit.
CAPUT XV.
30.
Poenitens qualiter affectus esse
debeat. Non confiteri dimidiate uni, dimidiate alteri.
Ab altari se sequestrare. A ludis se cohibere. Poenitentiae
fructus. In omnibus dolens, aut saeculum derelinquat,
aut saltem illa quae sine admixtione mali non
sunt administrata, ut mercatura, militia; et alia quae
utentibus sunt nociva, ut administrationes saecularium
potestatum, nisi his utatur ex obedientiae licentia.
Ponat se omnino in potestate judicis, in judicio sa
cerdotis, nihil sibi reservans sui, ut omnia eo jubente
paratus sit facere pro recipienda vita animae, quaecumque
faceret pro vitanda corporis morte; et hoc cum
desiderio, quia vitam recuperat infinitam ut Deus.
Cum gaudio enim debet facere immortalis futurus, quae
faceret pro differenda morte moriturus. Semper deprecetur
Deum, certus de venia, quam omnibus
modis et sine taedio dubius rogaret potestatem terrenam.
Abstineat a multis licitis, qui in libertate arbitrii
commisit illicita. Semper offerat Deo mentem
et cordis contritionem, deinde et quod potest de possessione.
Tunc quod offert securus offerat. Respexit
Dominus ad Abel et ad munera ejus: sed prius ad
Abel dicit, quam ad munera. Sumens enim mentem
quam cognovit humilem ac puram, remuneravit ejus
largitatis munera. Ad Cain vero non respexit, nec ad
munera ejus [(Gen. IV, 4, 5)]
. Mentem enim ejus quam
viderat, quoniam non cognovit humilem, ejus munera
non recepit. In judicio itaque cordis consideranda
est eleemosyna tribuentis. Nec jam considerandum
est quantum, sed qua mente, qua affectione dat quod
potest. Vidua enim duobus quae habuerat minutis
larga [(Luc. XXI, 2)] , plus omnibus misit. Qui igitur
vult peccata sua redimere temporalium oblatione, caveat
ut prius mentem offerat.
31.
Cautus sit poenitens ne verecundia ductus dividat
apud se confessionem, ut diversa diversis sacerdotibus
velit manifestare. Quidam enim uni celant,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.