PL 40, col. 1126

De vera et falsa poenitentia (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. M

quae alii manifestanda reservant: quod est se laudare,
et ad hypocrisim tendere, et semper venia carere,
ad quam per frusta totam putant pervenire. Caveat
praeterea quem vera delectat poenitentia, non
prius ad Domini corpus accedat, quam confortet bona
conscientia. Sed in hac separatione tremendum
Dei judicium cogitet, ubi magis terribilis sententia
peccantes separabit in ignem. Gemat quod nondum
audet sumere quem multum desiderabat cibum salutarem.
Isti sunt digni fructus poenitentiae, animam
captivam elaqueantes, et in libertatem servantes.
Cohibeat se praeterea a ludis, a spectaculis saeculi,
qui perfectam vult consequi gratiam remissionis. Nam
Dina si se cohibuisset, si inter suos remansisset, ab
extraneo raptore corrupta non fuisset [(Gen. XXXIV,
1)] . Tanto igitur magis sibi caveat et cohibeat se
anima quae saepe vel semel rapta est et corrupta:
timeat jam docta experimento, quod ignorat virgo.
Eligat quem imitetur, non sequatur quem animus
suus damnat: se enim judicat, qui fructus poenitentiae
non habentem a se non elongat; laudat enim et
amat quos digne fructificare non ignorat. Quaerat
fructus dignos, etsi non dignos poenitentiae. Sunt
enim digni fructus virtutum fructus, qui non sufficiunt
poenitentibus. Poenitentia enim graviores expostulat
fructus, ut sic pacetur Ecclesia; ut pacata dolore
et gemitibus, mortuis impetret vitam.
CAPUT XVI.
32.
Excusationes futiles in peccatis.
Conditio aut natura. Dei ordinatio. Gratiae defectus, aut
efficacia divinae voluntatis. Qui Deus peccatum nolit,
nec tamen cohibeat. Quid homini praestet ut gratiam
servet. Sentiat culpam suam esse, nec velit se excusare,
ne augeat crimen, ut Adam, cui non sufficiebat
peccasse; sed ampliavit crimen culpando uxorem,
et culpam transferens in auctorem. Istud peccatum
multoties incurritur, sed neglectum ignoratur. Non
itaque peccantes dicamus, Non aliud potui, cum me
constitui furem, quia Deus fecit me pauperem. Nec
mirum si deditus sum fornicationi, quia talis creatus
sum naturae et fragilitatis: fragilitas enim, non voluntas,
cogit me committere criminalia. Errat enim
qui sic fallitur. Natura enim talis est, ut possit quisque
resistere malo, cui se subjicit ex arbitrio. Sunt
autem qui defendunt culpam in Dei providentia, reputantes
Dei ordinationi et necessitati, quod relictum
est voluntati et arbitrii libertati. Scivit enim Deus
quid facturus esset qui peccavit: sed non ordinavit
peccatum, qui nullum relinquit impunitum. Ordinavit
poenam amantibus culpam. Ignis enim opus est justitiae,
non misericordiae, ut habeant unde doleant, qui
gaudere non amant. Non ordinavit peccare, qui peccatum
voluit curare; sed permisit libertati, quod
peccator donavit necessitati. Si enim non posset peccare,
unde deberet qui totus est justitia eum remunerare?
Ideo enim non sanctificat animalia muta, quia
nulla possunt committere crimina. Angeli quoque qui
perstiterunt, si liberi non fuissent, unde coronarentur?
Potuerunt enim peccare, quorum similes ceciderunt.
Licet misericorditer cuncta crearet, justitiam
tamen in misericordia qui justus est custodire oportuit.
Sed dicit qui non sentit culpam suam. Nihil boni
possum habere, nisi inspirante gratia; nihil enim sine
ea possum facere. Si ipse itaque me non conservat,
ego qui ex me nihil possum, quam habeo culpam? Si
ego sine eo possem vitare crimen, me sentirem culpabilem.
Adhuc, Omnia quaecumque voluit Dominus
fecit in coelo et in terra: quid itaque culpae in me est,
si non vult salvare? Multum, inquam Licet enim nihil
consequi possis sine misericordia illa quam repellis;
potes tamen libere tenere gratiam, quam retinendo
potes, si tamen placeat, evitare culpam. Deus enim

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.