PL 40, col. 1127
De vera et falsa poenitentia (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. M
qui semel incoepit benefacere, nisi, quod omnino nostrum
est, derelinquamus ejus beneficium, qui pius
est inspirando, cogitur ex necessitate justae misericordiae
neminem prius posse relinquere. Non enim sui
est relinquere, nisi relinquentem. Idcirco enim culpa
nostra est, quia fugamus gratiam quam possumus habere
perpetuam: semper invita recedit, et nunquam
aliquem spontanea deserit. Cui tamen sententiae non
contradicit, sed omnia quaecumque voluit fecit.
Creavit enim quidquid voluit, nec plus creavit quam
voluit. Vult tamen in unoquoque bonum, et in nullo
malum: sed sic vult, ut homo quem non vult peccare,
non desit esse homo. Non tamen vult ita hominem
non peccare, ut eum velit bovem statuere: non enim
haberet quem remuneraret, nec cui fulgorem suae claritatis
infunderet, nec quem cohaeredem statueret,
nec in quo imaginem et similitudinem suam inveniret.
Nec illius, qui totus est justitia, fuit aliquem sic formare,
ut non posset peccare, nisi hoc promereretur
in humana libertate. Vult fieri bonos salvo utriusque
esse, ut ipse remaneat Deus, et ipse homo. Si enim
formaret hominem sine libertate, contra justitiam faceret
quae Deus est: si auferret libertatem, humana
dignitas non remaneret. Voluit itaque non peccare
hominem, sed humanam naturam non amittere. Sic
itaque pius est, qui nostram vult salutem: et non est
impotens, qui hoc vult salvo utriusque jure. Justus
enim est rex, et jus cujusque tueri oportet. Praesto
enim semper est gratia, quae nunquam deficit, nisi
prius expulsa. Continue et necessario quod suum est
inspirat, si est qui recipiat: et expulsa revertitur per
poenitentiam. Ut non pereat creatura, quam pietate
sua liberam creavit et libertate ditatam, in auxilium
gratiae retinendae, quae semper praecedit omnem creaturam,
fecit ut libere serviret. Ad hanc protegendam,
ad hanc non expellendam addidit Angelos et omnes
spiritus beatos, addiditque omnes in aeterna vita
collocatos, addidit in carne vivos, et totam sanctam
Ecclesiam omnibus in omni suo bono succurrentem:
et, quod maximum est, Filium suum misit in auxilium,
quem tanta pro nobis pati decrevit, et interpellatorem
constituit continuum, quem direxit ut inspirationem
suae pietatis (praeter quam nihil creavit, neminem
salvavit) non expellamus, non fugiamus, non
fastidiamus, sed omnibus adjuvantibus firmiter et cum
gratiarum actione teneamus. Sic culpa nostra est, non
creaturarum in auxilium nobis tributarum, non auctoris
nihil injuste, sed pie volentis, et in omni voluntate
sua omnipotentis. Qui itaque in confessione
ista animadvertit, aut saltem contra ista culpam suam
non defenderit, per poenitentiam consequetur veniam.
Haec est vera poenitentia, quae sic est fructifera: quam
nobis concedat qui totus est vera misericordia.
CAPUT XVII.
33.
Poenitentia sera. Quae vera et quam
rara. Nullus itaque exspectet quando jam non
potest peccare. Arbitrii enim quaerat libertatem, ut
delere possit commissa, non necessitatem. Qui itaque
prius a peccatis relinquitur, quam ipse relinquat, ea
non libere, sed quasi necessitate condemnat. Licet
enim latro veniam meruisset in fine de omni suo crimine,
non tamen dedit baptizatis peccandi et perseverandi
auctoritatem. Tunc enim baptizatus est, qui
tunc primum in cruce Christum confessus est [(Luc.
XXIII, 43)] . Poenitentia enim si in extremo vitae hiatu
advenerit, sanat et liberat in ablutione Baptismi: ita
quod nec purgatorium sentiunt qui in fine baptizantur;
sed ipsi ditati bonis sanctae matris Ecclesiae, recepturi
sunt multiplex bonum in vera beatitudine. Illi
autem qui cum potuerunt, nunquam converti voluerunt,
confitentes cum jam peccare nequeunt, non sic
facile acquirunt quod volunt. Oportet enim peccatorem,
ut in poenitentia fructificet, ut mortuo vitam impetret.
Scriptum est enim, sine charitate neminem