PL 40, col. 1128

De vera et falsa poenitentia (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. M

salvum esse [(I Cor. XIII, 2)] . Non itaque in solo timore
vivit homo. Quem ergo sero poenitet, oportet non
solum timere Deum judicem, sed et justum diligere:
non timeatur pro poena, sed ametur pro gloria. Debet
enim dolere de crimine, et de omni ejus praedicta varietate.
Quod quoniam vix licet, de ejus salute Augustinus
potuit dubitare. Credo quod ille qui dixit, Quacumque hora peccator ingemuerit et conversus fuerit,
vita vivet
[(Ezech. XXXIII, 12)]
; dixit conversum, non
tantum versum vivere. Versum quidem puto qui dolet
de crimine; conversum, qui dolet de omni ejus
quam exposuimus varietate. Vertitur a peccato, qui
jam vult dimittere peccatum: convertitur, qui jam
totus et omnino vertitur, qui jam non tantum poenas
non timet, sed ad bonum Deum festinat tendere.
Quae conversio si contigerit alicui etiam in fine, desperandum
non est de ejus remissione. Sed quoniam
vix vel raro est tam justa conversio, timendum est
de sero poenitente. Quem enim morbus urget, et poena
terret, ad veram vix veniet satisfactionem, maxime
cum filii quos illicite dilexit praesentes sint, uxor
et mundus ad se vocent. Multos solet serotina poenitentia
decipere. Sed quoniam Deus semper potens
est, semper potest etiam in morte juvare quibus placet.
Cum itaque opus sit non hominis, sed Dei fructifera
poenitentia; inspirare eam potest quandocumque
vult sua misericordia, et remunerare ex misericordia
quos damnare potest ex justitia. Sed quoniam
multa sunt quae impediunt et languentem retrahunt,
periculosissimum est et interitui vicinum, ad mortem
protrahere poenitentiae remedium. Sed magnum est
cui Deus tunc inspirat. Si quis est igitur qui veram
tunc quaerat poenitentiam, exspectet Dei clementiam,
majorem sentiens Dei bonitatem sua nequitia.
CAPUT XVIII.
34.
Igni purgationis obnoxia sera
poenitentia. Poenae aeternae justae. Sed etiamsi conversus
vita vivat, et non moriatur: non tamen promittimus
quod evadat omnem poenam: nam prius purgandus
est igne purgationis, qui in aliud saeculum distulit
fructum conversionis. Hic autem ignis etsi
aeternus non fuerit, miro tamen modo est gravis:
excellit enim omnem poenam quam unquam passus
est aliquis in hac vita. Nunquam in carne tanta inventa
est poena (licet mirabilia passi sint martyres
tormenta, et multi nequiter iniqui), quanta saepe sustinuerint
supplicia. Studeat ergo sic quisque delicta
corrigere, ut post mortem non oporteat poenam tolerare.
Quaedam enim peccata sunt, quae sunt mortalia,
et in poenitentia fiunt venialia, non tamen statim
sanata. Saepe quidem aeger moreretur, nisi medicaretur,
nec statim sanatur: languet victurus, qui erat
moriturus. Qui autem impoenitens moritur, omnino
moritur, et aeternaliter cruciatur. Qui enim impoenitens
finitur, si semper viveret, semper peccaret; at
Dei est miserentis quod operatur finem peccantis: ob
hoc etiam sine fine torquetur. Quia nunquam ditatur
virtute, semper plenus iniquitate, semper sine
charitate, torquetur sine fine. Omnia ista mala
devitat poenitentia, quae dolorem semper expetit in
poena.
CAPUT XIX.
35.
Poenitentiae etymon. Continue
enim dolendum est de peccato, quod declarat
ipsa dictionis virtus. Poenitere enim est, poenam
tenere: ut semper puniat in se ulciscendo, quod
commisit peccando. Poena enim proprie dicitur laesio,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.