PL 40, col. 1129
De vera et falsa poenitentia (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. M
quae punit et vindicat quod quisque commisit. Ille
poenam tenet, qui semper vindicat quod commisisse
dolet. Poenitentia itaque est vindicta semper puniens
in se quod dolet commisisse. Supradictis itaque modis
requirat indulgentiam, qui dolet de culpa. Non
erubescat confiteri peccata peccatori. Si enim sacerdos
peccatum non haberet, erubescere posset qui
peccata sua ei manifestaret.
CAPUT XX.
Confessarius qualis esse debeat.
Quando ab officio amovendus, quando restituendus.
Romani pontificis auctoritas. Sacerdos itaque
omnis cui profertur peccator, ante quem statuitur
omnis languor, in nullo eorum sit judicandus
quae in alio judicare est promptus. Judicans enim
alium qui est judicandus, condemnat se ipsum.
Cognoscat igitur se, et purget in se quod alios videt
sibi offerre. Caveat ut a se projecerit quidquid in
alio damnosum reprehenderit. Animadvertat quod
dicitur, Qui sine peccato est, primus in eam lapidem
mittat [(Joan. VIII, 7)]
. Ideo enim liberavit peccatricem,
quia non erat qui juste lapidem in eam projiceret.
Quomodo lapidaret, qui se lapidandum cognosceret?
Nullus enim erat sine peccato, in quo intelligitur
omnes crimine fuisse reos. Nam venialia semper
remittebantur per caerimonias. Si quod igitur peccatum
in eis erat, criminale erat. Deteriores itaque
in hoc sunt sacerdotes se prius non aedificantes, illis
qui Dominum observabant insidiis. In hoc itaque
patentissimum est crimen sacerdotum, et ultra modum
detestabile, qui non prius se judicant, et alios
alligant. Deberent enim in se timere crimen, quod
in aliis timuerunt, et detestabile esse senserunt illi,
qui adeo caeci erant, quod summam Sapientiam sperabant
capere suis insidiis. Quod illis patuit, quod
tunc quisque vitavit, vitet sacerdos qui in hoc errore
pejor illis Judaeis exstitit. Caveat spiritualis judex,
ut sicut non commisit crimen nequitiae, ita non careat
munere scientiae. Oportet ut sciat cognoscere quid
debet judicare. Judiciaria enim potestas hoc postulat,
ut quod debet judicare, discernat. Diligens igitur
inquisitor, subtilis investigator, sapienter et quasi