PL 40, col. 1130

De vera et falsa poenitentia (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. M

astute interroget a peccatore quod forsitan ignoret,
vel verecundia velit occultare. Cognito itaque crimine,
varietates ejus non dubitet investigare, et locum,
et tempus, et caetera quae supra diximus in
exponendo eorum qualitates. Quibus cognitis adsit
benevolus, paratus erigere, et secum onus portare.
Habeat dulcedinem in affectione, pietatem in alterius
crimine, discretionem in varietate. Adjuvet confitentem
orando, eleemosynas dando, et caetera bona pro
eo faciendo. Semper eum juvet leniendo, consolando,
spem promittendo, et cum opus fuerit etiam increpando:
doceat loquendo, instruat operando. Sit particeps
laboris, qui particeps vult fieri consolationis:
doceat perseverantiam. Caveat ne corruat, ne juste
perdat potestatem judiciariam. Licet enim poenitentia
ei possit acquirere gratiam, non tamen mox restituit
in potestatem primam. Licet enim Petrus post lapsum
restitutus fuerit, et saepe lapsis sacerdotibus
reddita sit dignitatis potestas; non est tamen necesse,
ut hoc omnibus concedatur quasi ex auctoritate. Invenitur
enim auctoritas quae concedit, et quasi imperat.
Invenitur et alia quae minime concedit, sed
vetat. Quae Scripturae non repugnant, sed concordant,
si tempus et locus et modus poenitentiae pacem adhibeant.
Cum enim tot sint qui labuntur, ut pristinam
dignitatem ex auctoritate defendant, et quasi ausum
peccandi sibi faciant, rescindenda est spes ista. Si
vero locus est ubi ista non eveniant, restitui possunt
qui peccant. Itaque pontifex justus atque discretus
non cogitur sacerdotes suos semper abjicere, nec
mox restituere, nisi statutum fuerit a Romano pontifice.
37.
Ex supra dictis itaque apparet, quod poenitentia
omnibus utilis est, nec spem auferens, nec temeritatem
concedens, sed digne et vere suscepta, promittit
non solum indulgentiam, sed certa praemia.
Haec scribimus tibi, studiosa veritatis et amatrix certitudinis,
de vera poenitentia, veram a falsa separantes.
Quam nobis det experimento cognoscere, et ejus
usque in finem dulcedinem sentire, qui tibi illustratione
sui luminis praerogativam contulit bonitatis, et
in ipso stabilitatis, in odorem suavitatis. Amen.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.