PL 40, col. 1131
De Antichristo (Auctor incertus (Adso Dervensis)), J. P. Migne
Antichristi mores. Antichristi jam multi. Antichristi origo.
Ubi nasciturus, ubi et a quibus educandus sit. Illius
nequitiae initia. Praedicatio. Signa. Non erunt vera.
Persecutio tribus modis. Persecutionis duratio. Francorum
rex ultimus Christianus. Antichristi improbitas.
Antichristi finis. De Antichristo scire volentes, primo
notabitis quare sic vocatus sit: ideo scilicet, quia Christo
in cunctis contrarius erit, et Christo contraria faciet.
Christus venit humilis: ille veniet superbus. Christus
venit humiles erigere, peccatores justificare: ille
contra humiles dejiciet, peccatores magnificabit,
impios exaltabit, semperque vitia quae sunt contraria
virtutibus docebit, legem evangelicam dissipabit,
daemonum culturam in mundo revocabit, gloriam
vanam quaerens omnipotentem Deum se nominabit.
Hic itaque Antichristus multos habet suae infidelitatis
ministros ex quibus multi in mundo jam praecesserunt,
qualis fuit Antiochus, Nero, Domitianus: nunc
quoque nostro tempore antichristos multos esse novimus.
Quicumque enim sive laicus, sive canonicus,
sive monachus contra justitiam vivit, et ordinis sui
regulam impugnat, et quod bonum est blasphemat,
antichristus est, et minister satanae.
Sed jam de exordio Antichristi videamus. Non autem
quod dico, ex proprio sensu fingo, vel excogito;
in libris authenticis diligenter relegendo haec omnia
scripta invenio. Sicut ergo auctores nostri dicunt,
antichristus ex populo Judaeorum nascetur de tribu
Dan, secundum prophetam dicentem: Fiat Dan
coluber in via, cerastes in semita [(Gen. XLIX, 17)]
. Sicut
enim serpens in via sedebit, et in semita erit, ut eos
qui per semitam justitiae ambulant feriat, et veneno
suae malitiae occidat. Nascetur autem ex copulatione
patris et matris, sicut alii homines, non, ut aliqui dicunt,
ex sola virgine: sed tamen totus in peccato
concipietur, in peccato generabitur, et in peccato
nascetur. In ipso vero conceptionis ejus initio diabolus
simul introibit in uterum matris ejus, et ex virtute
diaboli confovebitur et contutabitur in ventre
matris, et virtus diaboli semper cum illo erit. Et sicut
in matrem Domini nostri Spiritus sanctus venit, et
eam virtute sua obumbravit, et divinitate replevit, ut
de sancto Spiritu conciperet, et quod nasceretur divinum
esset et sanctum: ita quoque diabolus in matrem
Antichristi descendet, et totam eam replebit,
totam circumdabit, totam tenebit, et totam interius
exteriusque possidebit; ut diabolo per hominem cooperante
concipiat, et quod natum fuerit, totum sit
iniquum, totum perditum. Unde et ille homo, filius
perditionis appellatur [(II Thess. II, 3)] ; quia in quantum
poterit, genus humanum perdet, et ipse in novissimo
perdetur.
Ecce audistis qualiter nascatur: audite jam locum
ubi nasci debeat. Nam sicut Dominus ac Redemptor
noster Bethlehem sibi providit, ubi pro nobis humanitatem
assumeret et nasci dignaretur: sic diabolus illi
homini perdito, qui Antichristus dicitur, locum novit
aptum, unde radix omnium malorum oriri debeat,
scilicet civitatem Babyloniae. In hac enim civitate,