PL 40, col. 1137
Psalterium (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor incertus (Joannes X · Expositio cantici Magnificat (Auctor incertus), J. P. Migne
exaudi me in latitudine. Legem pone mihi, Domine,
ut vivam, et vias justitiae tuae exquiram semper. Da
mihi intellectum, ut perscruter legem tuam, et custodiam
illam in toto corde meo. Erravi sicut ovis quae
perierat, requirens libera animam meam. Custodi introitum
meum et exitum meum; ut in domo tua stantes
sint pedes mei in atriis Jerusalem. Ad te levavi animam
meam et oculos meos, qui habitas in coelis: eripe
animam meam de muscipula venantium, ut non extendam
ad iniquitatem manus meas. Reple gaudio os
meum, et linguam meam exsultatione. Imple desiderium
meum de bono, et benedic me ex Sion; ut videam
bona quae sunt in Jerusalem: longe fac me ab
iniquitate. Fiant aures tuae intendentes in vocem orationis
servi tui, Domine. Non sit exaltatum cor meum
in superbia, neque elati sint oculi mei: sed humiliter
sentiam, donec inveniam locum Domino, tabernaculum
Deo Jacob. Ubi mandasti benedictionem et vitam
usque in saeculum; ibi extollam manus meas ad Sancta,
et benedicam te qui judicas populum tuum, et
Ut novum in carnem Filii Dei adventum praedicaret,
qui ingressus novo salutationis obsequio Virginem Gabriel
veneratur dicens, Ave gratia plena, etc.; Ecce ancilla
Domini [(Luc. I, 28 et 38)]
, statim adveniente Spiritu
sancto in Virginem, et omnium gratia virtutum
sacrosanctum habitaculum in adventu Dei implente,
dubium non est coelestium gaudiorum et aeternae dulcedinis
quam miram atque inenarrabilem suavitatem
Virgo ipsa concepit, quando illud aeternum lumen cum
toto majestatis suae fulgore in eam descendit, et quem
non capit mundus, totum se intra viscera virginis collocavit.
Audacter pronuntio, quod nec ipsa plene explicare
potuit, quod capere potuit. Sed Spiritu sancto docente
didicerat sic sua per humilitatem tegere. Surgit
mox, et conscendit in montana Judaeae. Unde Elizabeth
Spiritu sancto repleta, qualis et quanta esset quae ad
se venerat agnovit, et quam se indignam ejus visitatione
judicaret, aperuit dicens: Unde hoc mihi, ut veniat
mater Domini mei ad me? Ecce [(Ibid., 43)]
etc. Tunc
ait Maria, Magnificat anima mea Dominum [(Ibid.,
46)]
. Vidisti majestatem; gustasti suavitatem: ideo
quod intus hauseras, foras propinasti, et in justitia
ejus exsultasti: Quia exsultavit spiritus meus.
Anima magnificat, spiritus exsultat. Et iterum, in Deo salutari meo
[(Ibid., 47)]
. Deus potentiam, salutaris
misericordiam notat. Duo quippe sunt quae
Angelorum et hominum beati spiritus in illo fonte
boni aeterna contemplatione hauriunt; incomprehensibilis
scilicet majestas Dei, et ineffabilis bonitas:
quorum alterum castum timorem generat, alterum
dilectionem parit. Pro majestate venerantur Deum,
et pro bonitate amant: ne vel dilectio sine reverentia
dissoluta sit, vel reverentia sine dilectione poenalis.
Admirantes enim diligunt, et diligentes admirantur:
ut inexstinguibiliter per admirationem ardeat
dilectio, et suaviter in dilectione ferveat admiratio.
Nam quia eum quem vident, perfecte comprehendere
nunquam sufficiunt, in eo quasi per admirationem
evigilant. Quanto autem perspicacius intuentur,
tanto ardentius amant, quod vera dulcedo