PL 40, col. 21
De diversis quaestionibus (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
naturae, quam divinam vocant, curam cerimoniamque
affert. Pietas, per quam sanguine conjunctis
patriaeque benevolens officium, et diligens tribuitur
cultus. Gratia, in qua amicitiarum et officiorum, alterius
memoria, et alterius remunerandi voluntas
continetur. Vindicatio, per quam vis aut injuria, et
omnino omne quod obfuturum est, defendendo aut
ulciscendo propulsatur. Observantia, per quam homines
aliqua dignitate antecellentes, cultu quodam et
honore dignamur. Veritas, per quam immutata ea quae
sunt aut fuerunt aut futura sunt dicuntur. Consuetudine
autem jus est quod aut leviter a natura tractum
aluit, et majus fecit usus, ut religionem; et si quid
eorum quae ante diximus, a natura profectum, majus
factum propter consuetudinem videmus: aut quod in
morem vetustas vulgi approbatione perduxit. Quod
genus pactum est, par, lex, judicatum. Pactum est
quod inter aliquos convenit. Par, quod in omnes aequale
est. Judicatum, de quo alicujus aut aliquorum jam
sententiis constitutum est. Lege jus est, quod in eo
scripto, quod populo expositum est ut observet, continetur.
Fortitudo est considerata periculorum susceptio,
et laborum perpessio. Ejus partes, magnificentia,
fidentia, patientia, perseverantia. Magnificentia est
rerum magnarum et excelsarum cum animi ampla
quadam et splendida propositione agitatio atque administratio.
Fidentia est per quam magnis et honestis
in rebus multum ipse animus in se fiduciae certa cum
spe collocavit. Patientia est honestatis aut utilitatis
causa rerum arduarum, ac difficilium voluntaria ac
diuturna perpessio. Perseverantia est in ratione bene
considerata stabilis et perpetua permansio. Temperantia
est rationis in libidinem atque in alios non rectos
impetus animi firma et moderata dominatio. Ejus
partes, continentia, clementia, modestia. Continentia
est per quam cupiditas consilii gubernatione regitur.
Clementia, per quam animi temere in odium alicujus
illecti concitatique comitate retinentur. Modestia, per
quam pudor honestus claram et stabilem comparat
auctoritatem.
2.
Atque haec omnia propter se solum, ut nihil
adjungatur emolumenti, petenda sunt. Quod ut monstretur,
neque ad hoc nostrum institutum pertinet, et
a brevitate praecipiendi remotum est. Propter se autem
vitanda sunt, non ea modo quae iis contraria sunt,
ut fortitudini ignavia, et justitiae injustitia; verum
etiam illa quae propinqua videntur et finitima esse,
absunt autem longissime. Quod genus fidentiae contrarium
est diffidentia, et ea re vitium est: audacia,
non contrarium, sed appositum ac propinquum, et
tamen vitium est. Sic unicuique virtuti finitimum vitium