PL 40, col. 341
De catechizandis rudibus (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
civibus carnis suae persecutionem passi atque
dispersi sunt, ut latius Christus eorum dispersione
praedicaretur, et imitarentur etiam ipsi patientiam
Domini sui: quia qui eos mansuetus passus fuerat,
mansuefactos pro se pati jubebat.
43.
Ex ipsis sanctorum persecutoribus fuerat etiam
apostolus Paulus, et in Christianos maxime saeviebat:
sed postea credens et apostolus factus, missus
est ut Gentibus Evangelium praedicaret, graviora perpessus
pro nomine Christi, quam fecerat contra nomen
Christi. Ecclesias autem constituens per omnes
gentes qua Evangelium seminabat, impense praecipiebat,
ut quoniam ipsi ex idolorum cultu venientes, et
ad unum Deum colendum rudes, non facile poterant
rebus suis venditis et distributis servire Deo, oblationes
facerent in pauperes sanctorum qui erant in
Ecclesiis Judaeae, quae Christo crediderant: ita illos
tanquam milites, illos autem tanquam stipendiarios
provinciales apostolica doctrina constituit; inserens
eis Christum velut lapidem angularem, sicut per prophetam
praenuntiatus erat, in quo ambo quasi parietes
de diverso venientes, de Judaeis videlicet atque Gentibus,
germana charitate copularentur [(Psal. CXVII,
22, et Isai. XXVIII, 16)] . Sed postea graviores et crebriores
persecutiones ex incredulis gentibus adversus
Christi Ecclesiam surrexerunt, et implebatur in dies
singulos verbum Domini praedicentis, Ecce ego mitto
vos velut oves in medio luporum [(Matth. X, 16)]
.
CAPUT XXIV.
44.
Ecclesia quasi vitis pullulat,
et putatur. Ex iis quae videntur impleta, credantur praedicta
quae restant implenda, praesertim judicium futurum.
Sed illa vitis quae per orbem terrarum, sicut de
illa prophetatum, et ab ipso Domino praenuntiatum
erat, fructuosos palmites diffundebat, tanto pullulabat
amplius, quanto uberiore martyrum sanguine
rigabatur. Quibus per omnes terras innumerabiliter
pro fidei veritate morientibus, etiam ipsa persequentia
regna cesserunt, et ad Christum cognoscendum atque
venerandum fracta superbiae cervice conversa sunt.
Oportebat autem ut eadem vitis, sicut a Domino
identidem praedictum erat, putaretur, et ex ea praeciderentur
infructuosa sarmenta [(Joan. XV, 2)] , quibus
haereses et schismata per loca facta sunt, sub
Christi nomine, non ipsius gloriam, sed suam quaerentium,
per quorum adversitates magis magisque
exerceretur Ecclesia, et probaretur atque illustraretur
et doctrina ejus et patientia.
45.
Omnia ergo haec, sicut tanto ante praedicta legimus,
sic et facta cognoscimus: et quemadmodum
primi christiani, quia nondum ista provenisse videbant,
miraculis movebantur ut crederent; sic nos
quia omnia ista ita completa sunt, sicut ea in Libris
legimus, qui longe antequam haec implerentur conscripti
sunt, ubi omnia futura dicebantur, et praesentia
jam videntur, aedificamur ad fidem, ut etiam illa