PL 40, col. 340

De catechizandis rudibus (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

per quem diffusa charitate in cordibus eorum, non
solum sine onere, sed etiam cum jucunditate legem
possent implere. Quae data est Judaeis in decem praeceptis,
quod appellant decalogum. Quae rursus ad
duo rediguntur, ut diligamus Deum ex toto corde, ex
tota anima, ex tota mente; et diligamus proximum
sicut nos ipsos. Nam in his duobus praeceptis totam
Legem Prophetasque pendere, ipse Dominus et dixit
in Evangelio [(Matth. XXII, 37-40)] , et suo manifestavit
exemplo. Nam et populus Israel ex die quo primum
pascha in imagine celebrarunt, ovem occidentes
et manducantes, cujus sanguine postes eorum ad salutis
tutelam signati sunt [(Exod. XII)] ; ex ipso ergo
die quinquagesimus dies impletus est, et legem acceperunt
scriptam digito Dei [(Id. XIX, XX)] , quo nomine
jam diximus significari Spiritum sanctum [(Supra,
cap. XX, n. 35)] : sicut post Domini passionem et
resurrectionem, quod est verum pascha, quinquagesimo
die ipse Spiritus sanctus discipulis missus est:
non jam lapideis tabulis corda dura significans; sed
cum essent unum in locum congregati in ipsa Jerusalem,
factus est subito de coelo sonus, quasi ferretur
flatus vehemens, et visae sunt illis linguae divisae quasi
ignis, et coeperunt linguis loqui, ita ut omnes qui ad
illos venerant, suam linguam quisque cognosceret [(ad
illam enim civitatem ex omni terra conveniebant Judaei,
quacumque dispersi erant, et diversas linguas
gentium diversarum didicerant [Act. II, 1-11] )] : deinde
cum tota fiducia Christum praedicantes, in ejus nomine
multa signa faciebant, ita ut quemdam mortuum
transeunte Petro umbra ejus tetigerit, et resurrexerit [(Id. V, 15)] .
42.
Sed cum viderent Judaei tanta signa fieri in ejus
nomine, quem partim per invidiam, partim per errorem
crucifixerunt, alii irritati sunt ad persequendos
praedicatores ejus Apostolos, alii vero idipsum amplius
admirantes, quod in ejus nomine, quem veluti
a se oppressum et victum riserant, tanta miracula
fierent, poenitendo conversi crediderunt in eum millia
Judaeorum. Non erant jam illi temporalia beneficia
terrenumque regnum desiderantes a Deo, nec
promissum regem Christum carnaliter exspectantes:
sed immortaliter intelligentes et diligentes eum qui
pro ipsis ab ipsis tanta mortaliter pertulit, et eis
usque ad sui sanguinis peccata donavit, et immortalitatem
a se sperandam et desiderandam exemplo
suae resurrectionis ostendit. Itaque jam veteris hominis
terrena desideria mortificantes, et spiritualis vitae
novitate flagrantes, sicut praeceperat in Evangelio
Dominus, vendebant omnia quae habebant, et pretia
rerum suarum ante pedes Apostolorum ponebant, ut
ipsi distribuerent unicuique, sicut cuique opus erat [(Id. II, 44, et IV, 34)] :
viventesque in christiana dilectione
concorditer, non dicebant aliquid suum, sed
erant illis omnia communia, et anima et cor unum in
Deum [(Id. IV, 32-35)] . Deinde etiam ipsi a Judaeis carnalibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.