PL 40, col. 320
De catechizandis rudibus (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: On the Catechising of the Uninstructed 13 · On the Catechising of the Uninstructed 14
tractandi. Vox ad aures Dei, animi affectus. Sunt
item quidam de scholis usitatissimis grammaticorum
oratorumque venientes, quos neque inter idiotas numerare
audeas, neque inter illos doctissimos, quorum
mens magnarum rerum est exercitata quaestionibus.
His ergo qui loquendi arte caeteris hominibus excellere
videntur, cum veniunt ut christiani fiant, hoc
amplius quam illis illitteratis impertire debemus, quod
sedulo monendi sunt ut humilitate induti christiana,
discant non contemnere quos cognoverint morum vitia
quam verborum amplius devitare; et cordi casto
linguam exercitatam nec conferre audeant, quam
etiam praeferre consueverant. Maxime autem isti docendi
sunt Scripturas audire divinas, ne sordeat eis
solidum eloquium, quia non est inflatum; neque arbitrentur
carnalibus integumentis involuta atque
operta dicta vel facta hominum, quae in illis libris leguntur,
non evolvenda atque aperienda ut intelligantur,
sed sic accipienda ut litterae sonant; deque ipsa
utilitate secreti, unde etiam mysteria vocantur, quid
valeant aenigmatum latebrae ad amorem veritatis
acuendum, decutiendumque fastidii torporem, ipsa
experientia probandum est talibus, cum aliquid eis
quod in promptu positum non ita movebat, enodatione
allegoriae alicujus eruitur. His enim maxime
utile est nosse, ita esse praeponendas verbis sententias,
ut praeponitur animus corpori. Ex quo fit ut ita
malle debeant veriores quam disertiores audire sermones,
sicut malle debent prudentiores, quam formosiores
habere amicos. Noverint etiam non esse vocem
ad aures Dei, nisi animi affectum: ita enim non
irridebunt, si aliquos antistites et ministros Ecclesiae
forte animadverterint, vel cum barbarismis et soloecismis
Deum invocare, vel eadem verba quae pronuntiant
non intelligere, perturbateque distinguere. Non
quia ista minime corrigenda sunt, ut populus ad id
quod plane intelligit, dicat Amen; sed tamen pie toleranda
sunt ab eis qui didicerint, ut sono in foro, sic
voto in Ecclesia benedici. Itaque forensis illa nonnunquam
forte bona dictio, nunquam tamen benedictio
dici potest. De Sacramento autem quod accepturi
sunt, sufficit prudentioribus audire quid res illa significet:
cum tardioribus autem aliquanto pluribus
verbis et similitudinibus agendum est, ne contemnant
quod vident.
CAPUT X.
14.
Jam de hilaritate comparanda.
Causae sex taedium afferentes catechizanti. Remedium
contra primam causam taedii. Hic tu fortasse exemplum
aliquod sermonis desideras, ut ipso tibi opere
ostendam quomodo facienda sint ista quae monui.
Quod quidem faciam, quantum Domino adjuvante potuero:
sed prius de illa hilaritate comparanda, quod
pollicitus sum, dicere debeo. Jam enim de ipsis praeceptis
explicandi sermonis, in catechizando eo qui
sic venit ut christianus fiat, quantum satis visum est,
quod promiseram exsolvi. Indebitum quippe est, ut