PL 40, col. 346
De catechizandis rudibus (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
impletas cerni in Ecclesia. Hinc firmata fides eorum
quae ventura restant, judicii ultimi et resurrectionis.
Cavendae tentationes a malis etiam in Ecclesia repertis.
Societas cum bonis. Spes omnis in Deo. Omnia
enim quae nunc vides in Ecclesia Dei, et sub Christi
nomine per totum orbem terrarum geri, ante saecula
jam praedicta sunt, et sicut ea legimus, ita et
videmus; et inde aedificamur in fidem. Factum est aliquando
diluvium per totam terram, ut peccatores delerentur:
et tamen illi qui evaserunt in arca, sacramentum
futurae Ecclesiae demonstrabant, quae nunc
in fluctibus saeculi natat, et per lignum crucis Christi
a submersione liberatur. Praedictum est Abrahae
fideli servo Dei, uni homini, quod de illo esset populus
nasciturus, qui coleret unum Deum inter caeteras
gentes quae idola colebant: et omnia quae illi
populo ventura praedicta sunt, sic evenerunt ut praedicta
sunt. Prophetatus est in illo populo etiam Christus
rex omnium sanctorum et Deus venturus ex semine
ipsius Abraham secundum carnem, quam assumpsit,
ut omnes etiam filii essent Abrahae, qui fidem
ejus imitarentur; et sic est factum: natus est Christus
de Maria virgine, quae ex illo genere fuit. Praedictum
est per Prophetas quod in cruce passurus esset
ab eodem populo Judaeorum, de cujus genere secundum
carnem veniebat; et sic est factum. Praedictum
est quod resurrecturus esset; resurrexit: et secundum
ipsa praedicta Prophetarum ascendit in coelum,
et discipulis suis Spiritum sanctum misit. Praedictum
est non solum a Prophetis, sed etiam ab ipso Domino
Jesu Christo, quod Ecclesia ejus per universum orbem
terrarum esset futura, per sanctorum martyria
passionesque disseminata; et tunc praedictum, quando
adhuc nomen ejus et latebat gentes, et ubi notum erat
irridebatur: et tamen in virtutibus miraculorum ejus,
sive quae per se ipse, sive quae per servos suos fecit,
dum annuntiantur haec et creduntur, jam videmus
quod praedictum est esse completum, regesque ipsos
terrae, qui antea persequebantur Christianos, jam
Christi nomini subjugatos. Praedictum est etiam quod
schismata et haereses ex ejus Ecclesia essent exiturae,
et sub ejus nomine per loca ubi possent, suam,
non Christi, gloriam quaesiturae; et ista completa
sunt.
54.
Numquid ergo illa quae restant non sunt ventura?
Manifestum est quia sicut ista praedicta venerunt,
sic etiam illa ventura sunt: quaecumque tribulationes
justorum adhuc restant; et judicii dies,
qui separabit omnes impios a justis in resurrectione
mortuorum; et non solum eos qui sunt extra Ecclesiam,
sed etiam ipsius Ecclesiae paleas, quas oportet
usque ad novissimam ventilationem patientissime
sufferat, ad ignem debitum segregabit. Qui autem irrident
resurrectionem, putantes quod caro ista quia
putrescit, resurgere non potest, ad poenas in ea resurrecturi
sunt: et ostendet eis Deus quia qui potuit