PL 40, col. 347

De catechizandis rudibus (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

haec corpora facere antequam essent, potest ea in momento
restituere sicut erant. Omnes autem fideles regnaturi
cum Christo, ita resurgent in eodem corpore,
ut etiam commutari mereantur ad incorruptionem
angelicam: ut fiant aequales Angelis Dei, sicut Dominus
ipse promisit [(Luc. XX, 36)] ; et laudent eum
sine aliquo defectu et sine aliquo fastidio, semper
viventes in illo et de illo, cum tali gaudio et beatitudine,
quali nec dici nec cogitari ab homine
potest.
55.
Tu itaque credens ista, cave tentationes (quia
diabolus quaerit qui secum pereant): ut non solum per
eos qui extra Ecclesiam sunt, sive Pagani, sive Judaei,
sive haeretici, non te hostis ille seducat; sed
etiam quos in ipsa Ecclesia catholica videris male viventes,
aut immoderatos voluptatibus ventris et gutturis,
aut impudicos, aut vanis curiositatibus vel illicitis
deditos, sive spectaculorum, sive remediorum
aut divinationum diabolicarum, sive in pompa et typho
avaritiae atque superbiae, sive in aliqua vita quam
lex damnat et punit, non eos imiteris: sed potius
conjungaris bonis, quos inventurus es facile, si et tu
talis fueris; ut simul colatis et diligatis Deum gratis:
quia totum praemium nostrum ipse erit, ut in illa vita
bonitate ejus et pulchritudine perfruamur. Sed amandus
est, non sicut aliquid quod videtur oculis; sed
sicut amatur sapientia, et veritas, et sanctitas, et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.