PL 40, col. 348
De catechizandis rudibus (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
justitia, et charitas, et si quid aliud tale dicitur:
non quemadmodum sunt ista in hominibus; sed quemadmodum
sunt in ipso fonte incorruptibilis et incommutabilis
sapientiae. Quoscumque ergo videris haec
amare, illis conjungere, ut per Christum qui homo
factus est, ut esset Mediator Dei et hominum, reconcilieris
Deo. Homines autem perversos, etiamsi
intrent parieles ecclesiae, non eos arbitreris intraturos
in regnum coelorum; quia suo tempore separabuntur,
si se in melius non commutaverint. Homines
ergo bonos imitare, malos tolera, omnes ama; quoniam
nescis quid cras futurus sit qui hodie malus est.
Nec eorum ames injustitiam; sed ipsos ideo ama, ut
apprehendant justitiam: quia non solum dilectio Dei
nobis praecepta est, sed etiam dilectio proximi, in
quibus duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae [(Matth. XXII, 37-40)] .
Quam non implet nisi qui
donum acceperit Spiritum sanctum, Patri et Filio
utique aequalem; quia ipsa Trinitas Deus est: in quo
Deo spes omnis ponenda est. In homine non est ponenda,
qualiscumque ille fuerit. Aliud est enim ille a
quo justificamur, aliud illi cum quibus justificamur.
Non autem solum per cupiditates diabolus tentat, sed
etiam per terrores insultationum et dolorum et ipsius
mortis. Quidquid autem homo passus fuerit pro nomine
Christi, et pro spe vitae aeternae, et permanens
toleraverit, major ei merces dabitur: quod si cesserit
diabolo, cum illo damnabitur. Sed opera misericordiae
cum pia humilitate impetrant a Domino, ut
non permittat servos suos tentari plus quam possunt
sustinere [(I Cor. X, 13)] .