PL 40, col. 397

De sancta virginitate (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: Of Holy Virginity 1 · Of Holy Virginity 2 · Of Holy Virginity 3

carnis habebunt hujusmodi; ego autem vobis parco; istorum vero, quia ad eosdem scribit, Existimo itaque hoc bonum
esse propter praesentem necessitatem; contendentium perpetuam continentiam propter saeculi hujus vitam, non propter
futuram commendari. Postea Christi virgines humilitatem, qua tam excellens conservatur earum munus, habere jubet,
atque ad eam quam maxime sectandam multa et gravi oratione adhortatur.
CAPUT PRIMUM.
1.
Virgines conjugatos sanctos
patres non contemnant. Librum de Bono Conjugali
nuper edidimus, in quo etiam Christi virgines admonuimus
atque monemus, ne propter excellentiam
muneris amplioris quod divinitus acceperunt, contemnant
in sui comparatione patres et matres populi
Dei; hominesque illos quos tanquam olivam commendat
Apostolus, ne superbiat insertus oleaster [(Rom.
XI, 17, 18)] , qui venturo Christo etiam filiorum propagatione
serviebant, ideo meriti inferioris esse arbitrentur,
quia jure divino continentia connubio, et
nuptiis pia virginitas anteponitur. In illis quippe parabantur
et parturiebantur futura, quae nunc impleri
mirabiliter et efficaciter cernimus, quorum etiam vita
conjugalis prophetica fuit: unde non consuetudine
humanorum votorum atque gaudiorum, sed valde
profundo consilio Dei, in quibusdam eorum fecunditas
honorari, in quibusdam etiam fecundari sterilitas
meruit. Hoc vero tempore quibus dictum est, Si se
non continent, nubant [(I Cor. VII, 9)]
; non adhibenda
est exhortatio, sed consolatio. Quibus autem dictum
est, Qui potest capere capiat [(Matth. XIX, 12)]
; exhortandi
sunt ne terreantur, et terrendi ne extollantur.
Non solum ergo praedicanda est virginitas, ut ametur;
verum etiam monenda, ne infletur.
CAPUT II.
2.
Virginis filius et virginum sponsus
Christus. Ecclesia sicut Maria, et mater et virgo est.
Hoc isto sermone suscepimus: adjuvet Christus Virginis
filius, et virginum sponsus, virginali utero corporaliter
natus, virginali connubio spiritualiter conjugatus.
Cum ipsa igitur universa Ecclesia virgo sit
desponsata uni viro Christo, sicut dicit Apostolus [(II Cor. XI, 2)] ;
quanto digna sunt honore membra
ejus, quae hoc custodiunt etiam in ipsa carne, quod
tota custodit in fide? quae imitatur matrem viri sui et
domini sui. Nam Ecclesia quoque et mater et virgo est,
Cujus enim integritati consulimus, si virgo non est? aut
cujus prolem alloquimur, si mater non est? Maria corporaliter
caput hujus corporis peperit: Ecclesia spiritualiter
membra illius capitis parit. In utraque virginitas
fecunditatem non impedit: in utraque fecunditas virginitatem
non adimit. Proinde cum Ecclesia universa
sit sancta et corpore et spiritu, nec tamen universa sit
corpore virgo, sed spiritu; quanto sanctior est in his
membris, ubi virgo est et corpore et spiritu?
CAPUT III.
3.
Cognatio spiritualis cum Christo
propinquitati ejus carnali praeponenda. Scriptum est in
Evangelio, quod mater et fratres Christi, hoc est consanguinei
carnis ejus, cum illi nuntiati fuissent, et
foris exspectarent, quia non possent eum adire prae
turba, ille respondit: Quae est mater mea, aut qui sunt

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.