PL 40, col. 400
De sancta virginitate (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: Of Holy Virginity 8 · Of Holy Virginity 7 · Of Holy Virginity 9
amissa compensetur integritas. Haec vox fidelium conjugatarum
ad sacras virgines utcumque ferenda esset,
si christianos corpore parerent; ut hoc solo esset
Mariae fecunditas carnis excepta virginitate praestantior,
quod illa ipsum caput horum membrorum, hae
autem membra illius capitis procrearent: nunc vero
etiamsi tales hac voce contendant, quae ob hoc tantum
viris junguntur atque miscentur, ut filios habeant,
nihilque aliud de filiis cogitant, nisi ut eos Christo
lucrentur, atque id mox ut potuerint faciunt; non
tamen christiani ex earum carne nascuntur, sed postea
fiunt, Ecclesia pariente per hoc quod membrorum
Christi spiritualiter mater est, cujus etiam spiritualiter
virgo est. Cui sancto partui cooperantur et matres,
quae non christianos corpore pepererunt, ut fiant quod
se corpore parere non potuisse noverunt: per hoc
tamen cooperantur, ubi et ipsae virgines matresque
Christi sunt, in fide scilicet quae per dilectionem
operatur [(Galat. V, 6)] .
CAPUT VIII.
8.
Virginitas inde honorata, quia
Deo dicata. Nulla ergo carnis fecunditas sanctae virginitati
etiam carnis comparari potest. Neque enim et
ipsa quia virginitas est, sed quia Deo dicata est honoratur,
quae licet in carne servetur, spiritus tamen religione
ac devotione servatur. Ac per hoc spiritualis
est etiam virginitas corporis, quam vovet et servat
continentia pietatis. Sicut enim nemo impudice utitur
corpore, nisi spiritu prius concepta nequitia; ita nemo
pudicitiam servat in corpore, nisi spiritu prius insita
castitate. Porro autem si pudicitia conjugalis, quamvis
custodiatur in carne, animo tamen, non carni tribuitur,
quo praeside atque rectore, nulli praeter proprium
conjugium caro ipsa miscetur; quanto magis quantoque
honoratius in animi bonis illa continentia numeranda
est, qua integritas carnis ipsi Creatori animae
et carnis vovetur, consecratur, servatur?
CAPUT IX.
9.
Virginitas amissa nulla carnis
fecunditate compensatur. Nec illarum ergo fecunditas
carnis, quae hoc tempore nihil aliud in conjugio quam
prolem requirunt, quam mancipent Christo, pro
amissa virginitate compensari posse credenda est.
Prioribus quippe temporibus venturo secundum carnem
Christo ipsum genus carnis in ampla quadam et
prophetica gente necessarium fuit: nunc autem cum
ex omni hominum genere, atque omnibus gentibus ad
populum Dei et civitatem regni coelorum membra
Christi colligi possint, sacram virginitatem qui potest
capere, capiat [(Matth. XIX, 12)] ; et ea tantum quae se
non continet, nubat [(I Cor. VII, 9)] . Quid enim si aliqua
mulier dives multam pecuniam huic bono operi impendat,
ut emat ex diversis gentibus servos quos
faciat christianos; nonne uberius atque numerosius
quam uteri quantalibet feracitate Christi membra gignenda
curabit? Nec ideo tamen pecuniam suam comparare
muneri sacrae virginitatis audebit. At si propter
faciendos qui nati fuerint christianos, fecunditas carnis
pro amissa virginitate merito compensabitur,