PL 40, col. 401

De sancta virginitate (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: Of Holy Virginity 10 · Of Holy Virginity 11 · Of Holy Virginity 12

fructuosius erit hoc negotium, si magno pecuniario
pretio virginitas amittatur, quo pueri faciendi christiani
multo plures emantur, quam unius utero quamlibet
fertili nascerentur.
CAPUT X.
Nec virginitati conferendum conjugium
quia virgines parit. Quod si stultissime dicitur,
habeant fideles nuptae bonum suum, de quo in alio
volumine quantum visum est disseruimus; et honorent
amplius sicut rectissime consueverunt, in sacris
virginibus melius earum, de quo isto sermone disserimus.
10.
Nam ne illo quidem debent continentium meritis
se conferre conjugia, quod ex eis virgines procreantur:
hoc enim non conjugii bonum est, sed
naturae; quae sic divinitus instituta est, ut ex quolibet
humano utriusque sexus concubitu, sive ordinato et
honesto, sive turpi et illicito, nulla femina nisi virgo
nascatur, nulla tamen sacra virgo nascitur: ita fit ut
virgo nascatur etiam de stupro, sacra autem virgo nec
de conjugio.
CAPUT XI.
11.
Virgines ideo laudatae, quia Deo
dicatae. Nec nos hoc in virginibus praedicamus, quod
virgines sunt; sed quod Deo dicatae pia continentia virgines.
Nam, quod non temere dixerim, felicior mihi
videtur nupta mulier quam virgo nuptura: habet
enim jam illa quod ista adhuc cupit, praesertim si
nondum vel sponsa cujusquam sit. Illa uni studet placere,
cui data est: haec multis, incerta cui danda est;
hoc uno pudicitiam cogitationis defendit a turba,
quod non adulterum, sed maritum quaerit in turba.
Illa igitur virgo conjugatae merito praeponitur, quae
nec multitudini se amandam proponit, cum amorem
unius ex multitudine inquirit; nec se uni jam componit
invento, cogitans quae sunt mundi, quomodo placeat
viro [(I Cor. VII, 34)] ; sed speciosum forma prae filiis
hominum [(Psal. XLIV, 3)] sic amavit, ut quia eum
sicut Maria concipere carne non posset, ei corde concepto
etiam carnem integram custodiret.
CAPUT XII.
Virgines sacrae non corporali, sed
spirituali fecunditate Ecclesiae nascuntur. Bonum conjugii
quam inferius bono sanctae virginitatis. Hoc genus
virginum nulla corporalis fecunditas protulit: non est
haec proles carnis et sanguinis. Si harum quaeritur
mater, Ecclesia est. Non parit virgines sacras nisi
virgo sacra, illa quae desponsata est uni viro casta
exhiberi Christo [(II Cor. XI, 2)] . Ex illa non tota corpore,
sed tota virgine spiritu, nascuntur sanctae virgines
et corpore et spiritu.
12.
Habeant conjugia bonum suum, non quia filios
procreant, sed quia honeste, quia licite, quia pudice,
quia socialiter, procreant, et procreatos pariter, salubriter,
instanter educant, quia thori fidem invicem
servant, quia sacramentum connubii non violant.
CAPUT XIII.
In eos qui putant continentiam non
prodesse nisi ad praesentem vitam. Haec tamen omnia
humani officii sunt munera: virginalis autem integritas,
et per piam continentiam ab omni concubitu immunitas
angelica portio est, et in carne corruptibili
incorruptionis perpetuae meditatio. Cedat huic omnis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.