PL 40, col. 402
De sancta virginitate (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: Of Holy Virginity 13 · Of Holy Virginity 14
fecunditas carnis, omnis pudicitia conjugalis: illa
non est in potestate, illa non est in aeternitate: fecunditatem
carnalem non habet liberum arbitrium,
pudicitiam conjugalem non habet coelum. Profecto
habebunt magnum aliquid praeter caeteros in illa
communi immortalitate, qui habent aliquid jam non
carnis in carne.
13.
Unde mirabiliter desipiunt, qui putant hujus
continentiae bonum non esse necessarium propter
regnum coelorum, sed propter praesens saeculum;
quod scilicet conjugia terrenis curis pluribus atque
arctioribus distenduntur, qua molestia virgines et
continentes carent: quasi ob hoc tantum melius sit
non conjugari, ut hujus temporis relaxentur angustiae,
non quod in futurum saeculum aliquid prosit.
Hanc vanam sententiam ne cordis proprii vanitate
protulisse videantur, adhibent ex Apostolo testimonium
ubi ait: De virginibus autem praeceptum Domini
non habeo, consilium autem do, tanquam misericordiam
consecutus a Deo, ut fidelis essem. Existimo itaque
hoc bonum esse propter praesentem necessitatem,
quia bonum est homini sic esse [(I Cor. VII, 25, 26)]
.
Ecce, inquiunt, ubi manifestat Apostolus hoc propter
praesentem necessitatem bonum esse, non propter
futuram aeternitatem. Quasi praesentis necessitatis rationem
haberet Apostolus, nisi providens et consulens
in futurum; cum omnis ejus dispensatio non nisi
ad vitam aeternam vocet.
CAPUT XIV.
14.
Virginitas non praecepto, sed consilio
commendata ad promerendam singularem gloriam
in vita futura. Praesens ergo est vitanda necessitas,
sed tamen quae aliquid bonorum impedit futurorum:
qua necessitate vita cogitur conjugalis cogitare
quae mundi sunt, quomodo placeat vir uxori, vel uxor
viro. Non quod ea separent a regno Dei, sicut sunt
peccata, quae ideo praecepto, non consilio cohibentur,
quia Domino praecipienti non obedire damnabile est:
sed illud quod in ipso Dei regno amplius haberi posset
si amplius cogitaretur quomodo placendum esset
Deo, minus erit utique cum hoc ipsum minus conjugii
necessitate cogitatur. Ideo, De virginibus, inquit, praeceptum Domini non habeo.
Praecepto enim quisquis
non obtemperat, reus est et debitor poenae.
Proinde quia uxorem ducere vel nubere peccatum
non est, si autem peccatum esset, praecepto vetaretur;
propterea praeceptum Domini de virginibus nullum
est. Sed quoniam devitatis remissisve peccatis,
adeunda est vita aeterna, in qua est quaedam egregia
gloria, non omnibus in aeternum victuris, sed quibusdam
ibi tribuenda, cui consequendae parum est liberatum
esse a peccatis, nisi aliquid ipsi liberatori voveatur,
quod non sit criminis non vovisse, sed vovisse
ac reddidisse sit laudis: Consilium, inquit, do, tanquam
misericordiam consecutus a Deo, ut fidelis essem.
Neque enim invidere debeo fidele consilium, qui non
meis meritis, sed Dei misericordia sum fidelis. Existimo
itaque hoc bonum esse propter praesentem necessitatem.