PL 40, col. 403
De sancta virginitate (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: Of Holy Virginity 15 · Of Holy Virginity 14 · Of Holy Virginity 16
Hoc, inquit, unde praeceptum Domini non habeo,
sed consilium do, hoc est de virginibus, existimo
bonum esse propter praesentem necessitatem.
Novi enim quid praesentis temporis, cui conjugia serviunt,
necessitas cogat, ut ea quae Dei sunt minus
cogitentur, quam sufficit adipiscendae illi gloriae, quae
non erit omnium, quamvis in aeterna vita ac salute
manentium. Stella enim ab stella differt in claritate;
sic et resurrectio mortuorum [(I Cor. XV, 41, 42)]
. Bonum
est ergo homini sic esse.
CAPUT XV.
15.
Consilium datur non nubendi, non
praeceptum. Deinde adjungit idem apostolus et dicit: Alligatus es uxori, ne quaesieris solutionem; solutus
es ab uxore, ne quaesieris uxorem.
Horum duorum
quod prius posuit, ad praeceptum pertinet, contra
quod non licet facere. Non enim licet dimittere uxorem,
nisi ex causa fornicationis, sicut in Evangelio
ipse Dominus dicit [(Matth. XIX, 9)] . Illud autem quod
addidit, Solutus es ab uxore, ne quaesieris uxorem, consilii
sententia est, non praecepti: licet itaque facere,
sed melius est non facere. Denique continuo subjecit: Et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit
virgo, non peccat.
Illud autem prius cum dixisset, Alligatus
es uxori; ne quaesieris solutionem; numquid addidit,
Et si solveris, non peccasti? Jam enim supra
dixerat, His autem qui sunt in conjugio praecipio, non
ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere; quod
si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari:
fieri enim potest ut non sua culpa, sed mariti
discedat. Deinde ait, Et vir uxorem ne dimittat [(I Cor.
VII, 27, 28, 10, 11)]
; quod nihilominus ex praecepto
Domini posuit, nec ibi addidit, Et si dimiserit, non
peccat. Praeceptum est enim hoc, cui non obedire
peccatum est; non consilium, quo si uti nolueris,
minus boni adipisceris, non mali aliquid perpetrabis.
Propterea cum dixisset, Solutus es ab uxore, ne quaesieris
uxorem; quia non praecipiebat ne malum fieret,
sed consulebat ut melius fieret; continuo subjunxit, Et
si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo,
non peccat.
CAPUT XVI.
16.
Tribulatio carnis in conjugio, quae
sit. Addidit tamen, Tribulationem autem carnis habebunt
hujusmodi, ego autem vobis parco: hoc modo
exhortans ad virginitatem continentiamque perpetuam,
ut aliquantulum a nuptiis etiam deterreret, modeste
sane, non tanquam a re mala et illicita, sed tanquam
ab onerosa ac molesta. Aliud est enim admittere
carnis turpitudinem, aliud habere carnis tribulationem:
illud est criminis facere, hoc laboris est pati,
quem plerumque homines etiam pro officiis honestissimis
non recusant. Sed pro habendo conjugio jam
hoc tempore, quo non per carnis propaginem venturo
Christo ipsius prolis propagatione servitur, istam tribulationem
carnis, quam nupturis praedicit Apostolus,
suscipere tolerandam perstultum esset, nisi metueretur
incontinentibus, ne tentante satana in peccata
damnabilia laberentur. Quod autem se dicit eis parcere,
quos ait tribulationem carnis habituros, nihil
mihi interim sanius occurrit, quam eum noluisse