PL 40, col. 404
De sancta virginitate (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: Of Holy Virginity 17 · Of Holy Virginity 16 · Of Holy Virginity 18
aperire et explicare verbis eamdem ipsam carnis tribulationem,
quam praenuntiavit eis qui eligunt nuptias,
in suspicionibus zeli conjugalis, in procreandis
filiis atque nutriendis, in timoribus et moeroribus orbitatis.
Quotus enim quisque, cum se connubii vinculis
alligaverit, non istis trahatur atque agitetur affectibus?
Quos neque nos exaggerare debemus, ne ipsis non
parcamus, quibus parcendum existimavit Apostolus.
CAPUT XVII.
17.
In eos qui ab Apostolo damnatas
ibi nuptias putant. Scripturae aliquod mendacium tribuere
quam perniciosum. Tantum per hoc quod breviter
posui, cautum fieri lectorem oportuit adversus
eos qui in hoc quod scriptum est, Tribulationem
autem carnis habebunt hujusmodi, ego autem vobis parco,
nuptiis calumniantur, quod eas ex obliquo sententia
ista damnaverit; velut ipsam damnationem noluerit
dicere, cum ait, Ego autem vobis parco: ut videlicet
cum istis parcit, animae suae non pepercerit,
si mentiendo dixit, Et si acceperis uxorem, non peccasti;
et si nupserit virgo, non peccat. Quod qui de
sancta Scriptura credunt vel credi volunt, tanquam
viam sibi muniunt ad mentiendi licentiam, vel ad
defensionem suae perversae opinionis, ubicumque
aliud sentiunt quam sana doctrina postulat. Si quid
enim manifestum de divinis Libris prolatum fuerit,
quo eorum confutentur errores, hoc ad manum habent
velut scutum, quo se adversus veritatem quasi
tuentes nudent a diabolo vulnerandos, ut dicant hoc
auctorem libri non verum dixisse, alias ut infirmis
parceret, alias ut contemptores terreret; sicut occurrerit
causa, qua eorum perversa sententia defendatur:
atque ita dum ea quae opinantur, defendere
quam corrigere malunt, Scripturae sanctae auctoritatem
frangere conantur, qua una omnes cervices superbae
duraeque franguntur.
CAPUT XVIII.
18.
Virginitas sic praeferatur, ut non
nuptiae damnentur. Unde sectatores et sectatrices
perpetuae continentiae et sacrae virginitatis admoneo,
ut bonum suum ita praeferant nuptiis, ne malum judicent
nuptias: neque fallaciter, sed plane veraciter
ab Apostolo dictum noverint, Qui dat nuptum, bene
facit; et qui non dat nuptum, melius facit. Et si acceperis
uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non
peccat. Et paulo post: Beatior autem erit, si sic permanserit,
secundum meam sententiam. Et ne humana
sententia putaretur, adjungit: Puto autem, et ego
Spiritum Dei habeo. Haec dominica, haec apostolica,
haec vera, haec sana doctrina est, sic eligere dona majora,
ne minora damnentur. Melior est in Scriptura
Dei veritas Dei, quam in cujusquam mente aut carne
virginitas hominis. Quod eastum est sic ametur, ut
quod verum est non negetur. Nam quid mali non
possunt etiam de sua carne cogitare, qui credunt
apostolicam linguam in eo ipso loco ubi virginitatem
corporis commendabat, a corruptione mendacii virginem
non fuisse? Primitus ergo ac maxime, qui bonum
virginitatis eligunt, Scripturas sanctas firmissime
teneant nihil esse mentitas; ac per hoc etiam illud
verum esse quod dictum est, Et si acceperis uxorem,