PL 40, col. 405

De sancta virginitate (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: Of Holy Virginity 19 · Of Holy Virginity 18 · Of Holy Virginity 20

non peccasti; et si nupserit virgo, non peccat. Nec
putent minui tam magnum integritatis bonum, si nuptiae
non erunt malum. Imo vero hinc sibi potius
majoris gloriae palmam praeparatam esse confidat,
quae non damnari, si nuberet, timuit; sed honoratius
coronari, quia non nuberet, concupivit. Qui ergo
sine conjugio permanere voluerint, non tanquam foveam
peccati nuptias fugiant: sed tanquam collem
minoris boni transcendant, ut in majoris continentiae
monte requiescant. Ea quippe lege collis iste inhabitatur,
ut non cum voluerit quis emigret. Mulier enim alligata est, quamdiu vir ejus vivit
[(I Cor. VII, 38-40)]
.
Verumtamen ad continentiam vidualem ab ipso tanquam
gradu conscenditur: propter virginalem vero
vel declinandus est non consentiendo petitoribus, vel
transiliendus praeveniendo petitores.
CAPUT XIX.
19.
Errores duo contrarii de virginitate
et conjugio. Ne quis autem putaret duorum operum
boni atque melioris aequalia fore praemia, propterea
contra eos disserendum fuit, qui quod ait Apostolus, Existimo autem hoc bonum esse propter praesentem
necessitatem,
ita interpretati sunt, ut non propter
regnum coelorum, sed propter saeculum praesens virginitatem
utilem dicerent; tanquam in illa vita aeterna
nihil caeteris amplius habituri essent, qui hoc melius
elegissent. In qua disputatione cum ad illud veniremus
quod idem apostolus ait, Tribulationem autem
carnis habebunt hujusmodi, ego autem vobis parco; in
alios litigatores incurrimus, qui non aequales perpetuae
continentiae nuptias facerent, sed eas omnino
damnarent. Nam cum error uterque sit, vel aequare
sanctae virginitati nuptias, vel damnare: nimis invicem
fugiendo, duo isti errores adversa fronte confligunt,
quia veritatis medium tenere noluerunt;
quo et certa ratione, et sanctarum Scripturarum auctoritate,
nec peccatum esse nuptias invenimus, nec
eas bono vel virginalis continentiae, vel etiam vidualis
aequamus.
CAPUT XX.
Apostoli dictum, Ego autem vobis
parco, perperam trahi ad nuptiarum damnationem. Alii
quippe appetendo virginitatem, nuptias tanquam
adulterium detestandas esse putaverunt: alii vero
defendendo connubium, excellentiam perpetuae continentiae
nihil mereri amplius quam conjugalem pudicitiam
voluerunt; quasi vel Susannae bonum, Mariae
sit humiliatio; vel Mariae majus bonum, Susannae
debeat esse damnatio.
20.
Absit ergo ut ita dixerit Apostolus nuptis sive
nupturis, Ego autem vobis parco; tanquam noluerit
dicere quae poena conjugatis in futuro saeculo debeatur.
Absit ut a Daniele de temporali judicio liberatam
Paulus mittat in gehennam. Absit ut maritalis thorus
ei poena sit ante tribunal Christi, cui fidem servando
elegit sub falsa accusatione adulterii vel periclitari,
vel mori. Quid egit vox illa, Melius est mihi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.