PL 40, col. 412

De sancta virginitate (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: Of Holy Virginity 30 · Of Holy Virginity 29 · Of Holy Virginity 31

nulla. Sed ecce ille Agnus graditur itinere virginali;
quomodo post eum ibunt qui hoc amiserunt quod
nullo modo recipiunt? Vos ergo, vos ite post eum,
virgines ejus; vos et illuc ite post eum, quia propter
hoc unum quocumque ierit sequimini eum: ad quodlibet
enim aliud sanctitatis donum quo eum sequantur,
hortari possumus conjugatos, praeter hoc quod
irreparabiliter amiserunt. Vos itaque sequimini eum
tenendo perseveranter quod vovistis ardenter. Facite
cum potestis, ne virginitatis bonum a vobis pereat,
cui facere nihil potestis ut redeat. Videbit vos caetera
multitudo fidelium, quae Agnum ad hoc sequi non potest:
videbit, nec invidebit; et collaetando vobis, quod
in se non habet, habebit in vobis. Nam et illud canticum
novum proprium vestrum dicere non poterit; audire
autem poterit, et delectari vestro tam excellenti
bono. Sed vos qui et dicetis et audietis, quia et hoc
quod dicetis a vobis audietis, felicius exsultabitis, jucundiusque
regnabitis. De majore tamen vestro gaudio
nullus moeror erit quibus hoc deerit. Agnus ille
quippe, quem vos quocumque ierit sequimini, nec eos
deseret qui eum quo vos non valent sequi. Omnipotentem
Agnum loquimur. Et vobis praeibit, et ab eis
non abibit, cum erit Deus omnia in omnibus [(I Cor.
XV, 28)] . Et qui minus habebunt, a vobis non abhorrebunt.
Ubi enim nulla est invidentia, concors est differentia.
Praesumite itaque, fidite, roboramini, permanete,
qui vovetis et redditis Domino Deo vestro
vota [(Psal. LXXV, 12)] perpetuae continentiae, non
propter praesens saeculum, sed propter regnum coelorum.
CAPUT XXX.
30.
Hortatur ad virginitatem ut
ad opus supererogationis, non praecepti. Vos etiam qui
hoc nondum vovistis, qui potestis capere, capite [(Matth. XIX, 12)] ;
perseveranter currite, ut comprehendatis [(I Cor. IX, 24)] .
Tollite hostias quisque suas,
et introite in atria Domini [(Psal. XCV, 8)] , non ex necessitate,
potestatem habentes vestrae voluntatis. Neque
enim sicut, Non moechaberis, Non occides [(Exod.
XX, 13, 14)]
, ita dici potest, Non nubes. Illa exiguntur,
ista offeruntur. Si fiant ista, laudantur: nisi fiant illa,
damnantur. In illis Dominus debitum imperat vobis:
in his autem si quid amplius supererogaveritis, in
redeundo reddet vobis [(Luc. X, 35)] . Cogitate, quidquid
illud est, in muro ejus locum nominatum meliorem
multo quam filiorum atque filiarum. Cogitate illic
nomen aeternum [(Isai. LVI, 5)] . Quis explicat
quale nomen erit? Quidquid tamen erit, aeternum
erit. Hoc credendo et sperando et amando, potuistis
conjugia non devitare prohibita, sed transvolare
concessa.
CAPUT XXXI.
31.
Humilitas maxime virginibus
commendanda. Humilitatis mensura cuique data. Superbia
mater invidentiae. Unde hujus muneris magnitudo,
ad quod capessendum pro nostris viribus hortati
sumus, quanto est excellentius atque divinius
tanto magis admonet sollicitudinem nostram, non
solum de gloriosissima castitate, verum etiam de tutissima

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.