PL 40, col. 413
De sancta virginitate (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: Of Holy Virginity 31 · Of Holy Virginity 32
humilitate aliquid loqui. Cum ergo perpetuae
continentiae professores se conjugatis comparantes,
secundum Scripturas compererint eos infra esse, et
opere et mercede, et voto et praemio; statim veniat
in mentem quod scriptum est: Quanto magnus es,
tanto humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam [(Eccli. III, 20)]
.
Mensura humilitatis cuique ex
mensura ipsius magnitudinis data est: cui est periculosa
superbia, quae amplius amplioribus insidiatur.
Hanc sequitur invidentia, tanquam filia pedissequa:
eam quippe superbia continuo parit, nec unquam est
sine tali prole atque comite. Quibus duobus malis,
hoc est superbia et invidentia, diabolus est. Itaque
contra superbiam matrem invidentiae maxime militat
universa disciplina christiana. Haec enim docet humilitatem,
qua et acquirat et custodiat charitatem: de
qua cum dictum esset, Charitas non aemulatur; velut
si causam quaereremus, unde fiat ut non aemuletur,
continuo subdidit, Non inflatur [(I Cor. XIII, 4)]
: tanquam
diceret, Ideo non habet invidentiam, quia nec
superbiam. Doctor itaque humilitatis Christus primo semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudine
hominum factus, et habitu inventus ut homo;
humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem,
mortem autem crucis
[(Philipp. II, 7, 8)]
. Ipsa vero
doctrina ejus, quam attente insinuet humilitatem atque
huic praecipiendae vehementer insistat, quis explicare
facile possit, atque in hanc rem demonstrandam
testimonia cuncta congerere? Hoc facere conetur
vel faciat, quisquis seorsum de humilitate voluerit
scribere: hujus autem operis aliud propositum est,
quod de tam magna re susceptum est, ut ei maxime
sit cavenda superbia.
CAPUT XXXII.
32.
De humilitate praecepta Domini
et exempla. Proinde pauca testimonia, quae Dominus
in mentem dare dignatur, ex doctrina Christi
de humilitate commemoro, quae ad id quod intendi
fortasse sufficiant. Sermo ejus, quem primum prolixiorem
ad discipulos habuit, inde coepit, Beati pauperes
spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum [(Matth. V, 3)]
:
quos sine ulla controversia humiles intelligimus.
Fidem Centurionis illius ideo praecipue
laudavit, nec se invenisse in Israel dixit tantam fidem,
quia ille tam humiliter credidit, ut diceret, Non sum
dignus ut sub tectum meum intres [(Id. VIII, 5-10)]
. Unde
nec Matthaeus ob aliud eum dixit accessisse ad Jesum,
cum apertissime Lucas insinuet quod non ad
eum ipse venerit, sed amicos suos miserit [(Luc. VII,
6, 7)] , nisi quia fidelissima humilitate magis ipse accessit,
quam illi quos misit. Unde et illud propheticum
est, Excelsus est Dominus, et humilia respicit;
excelsa autem a longe cognoscit [(Psal. CXXXVII, 6)]
: utique
tanquam non accedentia. Hinc et illi mulieri Chananaeae
dicit, O mulier, magna est fides tua! fiat tibi
sicut vis: quam superius canem appellaverat, nec ei
panem filiorum projiciendum esse responderat. Quod