PL 40, col. 423

De sancta virginitate (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: Of Holy Virginity 46

Fructus centenus, sexagenus et tricenus
varie intellectus. Certe nisi adsit tentatio, nulla
doni hujus fit demonstratio.
46.
Hoc autem tam magnum est, ut eum fructum
centenum quidam intelligant. Perhibet enim praeclarissimum
testimonium ecclesiastica auctoritas, in
qua fidelibus notum est, quo loco martyres, et quo
defunctae sanctimoniales ad altaris sacramenta recitentur.
Sed quid significet fecunditatis illa diversitas,
viderint qui haec melius quam nos intelligunt;
sive virginalis vita in centeno fructu sit, in sexageno
vidualis, in triceno autem conjugalis: sive centena
fertilitas martyrio potius imputetur, sexagena continentiae,
tricena connubio; sive virginitas accedente
martyrio centenum fructum impleat, sola vero in sexageno
sit, conjugati autem tricenum ferentes ad sexagenum
perveniant si martyres fuerint: sive quod probabilius
mihi videtur, quoniam divinae gratiae multa
sunt munera, et est aliud alio majus ac melius, unde
dicit Apostolus, Aemulamini autem dona meliora [(I
Cor. XII, 31)]
; intelligendum est plura esse, quam ut
in tres differentias distribui possint. Primum, ne continentiam
vidualem aut in nullo fructu constituamus,
aut ad conjugalis pudicitiae meritum deponamus, aut
virginali gloriae coaequemus; aut coronam martyrii vel
in habitu animi, etiamsi desit tentationis examen, vel
in ipsa passionis experientia constitutam, cuilibet illarum
trium castitati sine ullo incremento fertilitatis
accedere existimemus. Deinde, ubi ponimus quod multi
ac multae ita custodiunt continentiam virginalem, ut
tamen non faciant quae Dominus ait, Si vis esse perfectus,
vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus,
et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me [(Matth.
XIX, 21)]
; nec audeant eorum cohabitationi sociari,
in quibus nemo dicit aliquid proprium, sed sunt eis
omnia communia [(Act. II, 44, et IV, 32)] : nihilne putamus
fructificationis accedere virginibus Dei, cum hoc
faciunt? aut sine ullo fructu esse virgines Dei, etiamsi
hoc non faciunt?
CAPUT XLVI.
Vita communis sanctimonialium
excellentior. Multa ergo sunt dona, et aliis alia clariora
ac superiora, singulis singula. Et aliquando alter
fructuosus est donis paucioribus, sed potioribus;
alter inferioribus, sed pluribus. Et quemadmodum inter
se vel coaequentur vel distinguantur in accipiendis
aeternis honoribus, quis hominum audeat judicare?
dum tamen constet et multa esse ista diversa, et non
ad praesens tempus, sed in aeternum prodesse meliora.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.