PL 40, col. 424
De sancta virginitate (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: Of Holy Virginity 47 · Of Holy Virginity 48
Sed Dominum tres arbitror voluisse fructificationis
commemorare differentias [(Matth. XIII, 8)] , caeteras
intelligentibus reliquisse. Nam et alius evangelista
solum commemoravit centuplum [(Luc. VIII, 8)] :
numquid ideo putandus est alia duo vel improbasse
vel ignorasse, ac non potius intelligenda reliquisse?
47.
Sed ut dicere coeperam, sive centenus fructus
sit Deo devota virginitas, sive alio aliquo modo, vel
quem commemoravimus, vel quem non commemoravimus,
sit illa fertilitatis intelligenda distantia;
nemo tamen, quantum puto, ausus fuerit virginitatem
praeferre martyrio, ac nemo dubitaverit
hoc donum occultum esse, si examinatrix desit tentatio.
CAPUT XLVII.
Ut non infletur virgo, cogitet se
forte non posse pro Christo pati, quod possit conjugata. Habet itaque virgo quod cogitet quod ei prosit ad servandam
humilitatem, ne violet illam quae supereminet
donis omnibus charitatem, sine qua utique quaecumque
alia vel pauca vel plura vel magna vel parva
habuerit, nihil est. Habet, inquam, quod cogitet ut
non infletur, non aemuletur; ita se scilicet bonum virginale
conjugali bono multo amplius et melius profiteri,
ut tamen nesciat utrum illa vel illa conjugata jam
pati pro Christo possit, adhuc vero ipsa non possit,
et in hoc ei parcatur, quia infirmitas ejus tentatione
non interrogatur. Fidelis enim Deus, ait Apostolus, qui non vos permittet tentari super id quod potestis; sed
faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere [(I Cor. X, 13)]
.
Fortassis ergo illi vel illae conjugalis
vitae retinentes in suo genere laudabilem modum, jam
possint contra inimicum ad iniquitatem cogentem etiam
laniatu viscerum et effusione sanguinis dimicare; illi
autem vel illae a pueritia continentes, seque castrantes
propter regnum coelorum, nondum tamen valeant
talia vel pro justitia vel pro ipsa pudicitia sustinere.
Aliud est enim pro veritate ac proposito sancto non
consentire suadenti atque blandienti, aliud non cedere
etiam torquenti atque ferienti. Latent ista in facultatibus
et viribus animorum, tentatione panduntur,
experientia propalantur. Ut ergo quisque non
infletur, ex eo quod se pervidet posse, humiliter cogitet
quod ignorat aliquid praestantius se fortasse non
posse; aliquos autem qui illud quo sibi gloriose notus
est, nec habent nec profitentur, hoc quod ipse non potest
posse. Ita servabitur non fallaci, sed veraci humilitate, Honore mutuo praevenientes
[(Rom. XII, 10)]
; et, Alter alterum existimantes superiorem sibi
[(Philipp.
II, 3)]
.
CAPUT XLVIII.
48.
Alia humilitatis occasio,
quod nullus hic sit sine peccato. Quid jam dicam de
ipsa cautela et vigilantia non peccandi? Quis gloriabitur
castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum
se esse a peccato [(Prov. XX, 9)]
? Integra est quidem
ab utero matris sancta virginitas: sed nemo, inquit, mundus in conspectu tuo, nec infans cujus est unius