PL 40, col. 425

De sancta virginitate (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: Of Holy Virginity 49 · Of Holy Virginity 50 · Of Holy Virginity 48

diei vita super terram
[(Job. XXV, 4)]
. Servatur et in
fide inviolata quaedam castitas virginalis, qua Ecclesia
uni viro virgo casta coaptatur: sed ille unus vir,
non tantum fideles mente et corpore virgines, sed
omnes omnino Christianos ab spiritualibus usque ad
carnales, ab Apostolis usque ad ultimos poenitentes,
tanquam a summis coelorum usque ad terminos eorum [(Matth. XXIV, 31)] ,
docuit orare, et in ipsa oratione
dicere admonuit, Et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [(Id. VI, 12)]
:
ubi per hoc quod petimus, quid etiam nos esse meminerimus
ostendit. Neque enim pro eis debitis, quae
totius praeteritae vitae in Baptismo per ejus pacem nobis
dimissa esse confidimus, nos praecepit orare, dicentes, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus
debitoribus nostris:
alioquin hanc orationem catechumeni
potius usque ad Baptismum orare deberent.
Cum vero eam baptizati orant, praepositi et
plebes, pastores et greges; satis ostenditur in hac vita,
quae tota tentatio est [(Job. VII, 1)] , neminem se tanquam
ab omnibus peccatis immunem debere gloriari.
CAPUT XLIX.
49.
Virgines irreprehensibiles
purgatione peccatorum et humili confessione. Mortifera
securitas peccandi spe veniae confitentibus promissae.
Proinde etiam virgines Dei irreprehensibiles quidem
sequuntur Agnum quocumque ierit, et peccatorum
purgatione perfecta, et virginitate servata, quae non
rediret amissa: sed quia eadem ipsa Apocalypsis, ubi
tales tali revelati sunt, etiam hinc eos laudat, quod
in ore eorum non sit inventum mendacium [(Apoc.
XIV, 4, 5)] ; meminerint etiam in hoc esse veraces,
ne se audeant dicere non habere peccatum. Idem
quippe Joannes qui illud vidit, hoc dixit: Si dixerimus
quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus,
et veritas in nobis non est. Quod si confessi fuerimus delicta
nostra, fidelis est et justus, ut dimittat nobis peccata
nostra, et purget nos ab omni iniquitate. Quod si
dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem faciemus
eum, et verbum ejus non erit in nobis. Hoc certe
non illis aut illis, sed Christianis omnibus dicitur, ubi
et virgines se debent agnoscere. Sic enim erunt sine
mendacio, quales in Apocalypsi apparuerunt. Ac per
hoc quamdiu nondum est in coelesti sublimitate perfectio,
invituperabiles facit in humilitate confessio.
50.
Sed rursus, ne per occasionem hujus sententiae
quisquam cum mortifera securitate peccaret, seque
trahendum permitteret, tanquam mox delendis facili
confessione peccatis, continuo subjecit, Filioli mei,
haec scripsi vobis, ut non peccetis: et si quis peccaverit,
advocatum habemus ad Patrem Jesum Christum justum;
et ipse propitiator est peccatorum nostrorum [(I Joan. I, 8-11, 2)]
.
Nemo itaque a peccato tanquam
rediturus abscedat, nec se hujusmodi quasi societatis
pacto cum iniquitate constringat, ut eam confiteri
quam cavere delectet.
CAPUT L.
Peccata parva quae subrepunt vigilantibus,
superbia crescunt, humilitate perimuntur. Si quis
forte hic sine peccato, quanto magnus est, tanto magis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.