PL 40, col. 426
De sancta virginitate (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: Of Holy Virginity 51 · Of Holy Virginity 52 · Of Holy Virginity 53
humiliat se. Sed quoniam etiam satagentibus vigilantibusque
ne peccent, subrepunt quodam modo ex humana
fragilitate peccata, quamvis parva, quamvis
pauca, non tamen nulla; eadem ipsa fiunt magna et
gravia, si eis superbia incrementum et pondus adjecerit:
a sacerdote autem quem habemus in coelis, si
pia humilitate perimantur, tota facilitate purgantur.
51.
Sed non contendo cum eis qui asserunt hominem
posse in hac vita sine ullo peccato vivere: non
contendo, non contradico. Fortassis enim ex nostra
miseria magnos metimur, et comparantes nosmetipsos
nobismetipsis [(II Cor. X, 12)] , non intelligimus. Unum
scio, quod isti magni, quales non sumus, quales
nondum experti sumus, quanto magni sunt, tanto humiliant
se in omnibus, ut coram Deo inveniant gratiam.
Quamlibet enim magni sint, non est servus major
domino suo, vel discipulus magistro suo [(Joan. XIII,
16)]
. Et utique ille est Dominus qui dicit, Omnia mihi
tradita sunt a Patre meo: et ille est Magister qui dicit, Venite ad me, omnes qui laboratis, et discite a me.
Et
tamen quid discimus? Quoniam mitis sum, inquit, et
humilis corde [(Matth. XI, 27-29)]
.
CAPUT LI.
52.
Virginitatis custos Deus qui eam
dedit, apud humiles quiescit. Hic dicet aliquis: Non est
hoc jam de virginitate, sed de humilitate scribere.
Quasi vero quaecumque virginitas, ac non illa quae secundum
Deum est, a nobis praedicanda suscepta est.
Quod bonum quanto magnum video, tanto ei, ne pereat,
furem superbiam pertimesco. Non ergo custodit
bonum virginale, nisi Deus ipse qui dedit: et Deus
charitas est [(I Joan. IV, 8)] . Custos ergo virginitatis
charitas: locus autem hujus custodis humilitas. Ibi
quippe habitat, qui dixit super humilem et quietum
et trementem verba sua requiescere Spiritum suum [(Isai. LXVI, 2)] .
Quid itaque alienum feci, si bonum
quod laudavi, volens tutius custodiri, curavi etiam
locum praeparare custodi? Fidenter enim dico, nec
mihi ne irascantur timeo, quos ut mecum sibi timeant
sollicitus moneo: facilius sequuntur Agnum, etsi
non quocumque ierit, certe quousque potuerint, conjugati
humiles, quam superbientes virgines. Quomodo
enim sequitur, ad quem non vult accedere? Aut quomodo
accedit, ad quem non venit ut discat, Quoniam
mitis sum et humilis corde? Illos proinde sequentes,
Agnus quocumque ierit ducit, in quibus prius ipse ubi
caput inclinet invenerit. Nam et quidam superbus et
dolosus hoc ei dixerat, Domine, sequar te quocumque
ieris: cui respondit, Vulpes foveas habent, et volatilia
coeli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput
suum inclinet [(Matth. VIII, 19 et 20)]
. Arguebat nomine
vulpium astutam dolositatem, et nomine volucrum
ventosam elationem, in quo ubi requiesceret piam
non inveniebat humilitatem. Ac per hoc nusquam omnino
secutus est Dominum, qui se promiserat, non
usque ad quemdam profectum, sed omnino quocumque
ierit secuturum.
CAPUT LII.
53.
Humilitas virginibus qua ratione
exercenda. Quapropter hoc agite, virgines Dei, hoc