PL 40, col. 469
De conjugiis adulterinis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
Testamenti Novi, in Evangelio vel ullis apostolicis
Litteris sine ambiguitate declaratum esse recolo,
utrum Dominus prohibuerit fideles infidelibus jungi.
Quamvis beatissimus Cyprianus inde non dubitet,
nec in levibus peccatis constituat, jungere cum infidelibus
vinculum matrimonii, atque id esse dicat
prostituere Gentilibus membra Christi. Sed quia
de iis qui jam conjuncti sunt alia quaestio est; audiatur
et hic Apostolus dicens: Si quis frater habet uxorem
infidelem, et haec consentit habitere cum illo, non
dimittat illam: et si qua mulier habet virum infidelem,
et hic consentit habitare cum illa, non dimmittat virum [(I Cor. VII, 12, 13, 25, 27, 38, 39)]
.
Et sic audiatur,
ut quamvis fieri licitum sit, quia hoc non dicit Dominus;
non tamen fiat, quia non expedit. Non enim
omnia expedire quae licita sunt, apertissime docet
Apostolus [(Id., X, 22)] , sicut supra jam ostendimus.
Propter quodlibet tamen fornicationis genus,
sive carnis, sive spiritus, ubi et infidelitas intelligitur,
et dimisso viro non licet alteri nubere, et dimissa
uxore non licet alteram ducere: quoniam Dominus
nulla exceptione facta dicit, Si uxor dimiserit virum
suum, et alii nupserit, moechatur; et, Omnis qui dimittit
uxorem suam, et ducit alteram, moechatur.
32.
His ita pro meo modulo pertractatis atque
discussis, quaestionem tamen de conjugiis obscurissimam
et implicatissimam esse non nescio. Nec
audeo profiteri omnes sinus ejus, vel in hoc opere,
vel in alio me adhuc explicasse, vel jam posse, si
urgear, explicare. Illud autem unde me itidem in
alia scheda consulendum existimasti, seorsum etiam
ego enodare curarem, si mihi aliud quam tibi visum
est, videretur: cum vero eadem sit etiam nostra
sententia, non hinc opus est diutius disputare.
CAPUT XXVI.
33.
Catechumenis in ultimo vitae
an dandus Baptismus non petentibus, nec pro se respondere
valentibus. Opinio quorumdam negans rejicitur,
nec tamen damnatur. Catechumenis ergo in
hujus vitae ultimo constitutis, si morbo seu casu
aliquo sic oppressi sint, ut quamvis adhuc vivant,
petere sibi tamen Baptismum vel ad interrogata respondere
non possint; prosit eis quod eorum in fide
christiana jam nota voluntas est, ut eo modo baptizentur,
quo modo baptizantur infantes, quorum voluntas
nulla adhuc patuit. Non tamen propterea
damnare debemus eos qui timidius agunt, quam
nobis videtur agi oportere, ne de pecunia conservo
credita improbius quam cautius judicare voluisse
judicemur. Satis quippe in talibus respiciendum est
illud Apostoli, ubi dicit: Unusquisque nostrum pro se
rationem reddet Deo [(Rom. XIV, 12)]
. Non ergo amplius
invicem judicemus. Sunt enim qui vel in his,
vel etiam in aliis observandum putant, quod dixisse
Dominum legimus, Nolite sanctum dare canibus, neque