PL 40, col. 51
De diversis quaestionibus (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
de ipsius Legis adapertione et disputatione, quam
Judaei reliquerant et deseruerant, repletos fuisse discipulos
Domini, in quibus duodenarius numerus
principatum tenet. Nondum enim erat scriptura Novi
Testamenti, quando Dominus, quasi frangendo et
aperiendo quod durum et clausum erat in Lege, discipulos
implevit, cum eis post resurrectionem aperuit
Scripturas veteres, incipiens a Moyse et omnibus Prophetis,
interpretans illis in omnibus Scripturis quae de
ipso erant. Nam et tunc eum duo illorum in panis
fractione cognoverunt [(Luc. XXIV, 27-31)] .
4.
Et ideo secunda pastio populi, quae de septem
panibus facta est, ad Novi Testamenti praedicationem
recte intelligitur pertinere. Non enim ab aliquo evangelista
dictum est quod isti panes hordeacei fuerint,
sicut de illis quinque dixit Joannes. Haec ergo pastio
de panibus septem ad gratiam pertinet Ecclesiae, quae
notissima illa septenaria sancti Spiritus operatione refecta
cognoscitur. Et ideo non hic duo pisces fuisse
scribuntur, sicut in veteri lege, ubi duo soli ungebantur,
rex et sacerdos; sed pauci pisces, id est, qui
primi Domino Jesu Christo crediderunt, et in ejus
nomine uncti sunt, et missi ad praedicandum Evangelium,
et ad sustinendum turbulentum mare hujus
saeculi, ut pro ipso magno pisce, id est, pro Christo
legatione fungerentur, sicut Paulus apostolus dicit [(II Cor. V, 20)] .
Neque in ipsa turba quinque millia
hominum fuerunt, sicut illic, ubi carnales legem accipientes,
id est, quinque sensibus carnis dediti significantur;
sed quatuor millia potius, quo numero significantur
spirituales, propter quatuor animi virtutes,
quibus in hac vita spiritualiter vivitur, prudentiam,
temperantiam, fortitudinem, et justitiam. Quarum
prima est cognitio rerum appetendarum et fugiendarum:
secunda, refrenatio cupiditatis ab iis quae
temporaliter delectant: tertia, firmitas animi adversus
ea quae temporaliter molesta sunt: quarta, quae
per caeteras omnes diffunditur, dilectio Dei et proximi.
5.
Sane et ibi quinque millia hominum, et hic quatuor
millia exceptis mulieribus et pueris fuisse memorantur [(Matth. XV, 34-38)] :
quod mihi videtur ad
hoc pertinere, ut intelligamus et in populo Veteris
Testamenti fuisse quosdam infirmos ad implendam
justitiam quae secundum legem est, in qua justitia
apostolus Paulus sine querela se conversatum esse
dicit [(Philipp. III, 6)] ; fuisse item alios qui facile seducerentur
in cultum idolorum. Quae duo genera, id
est, infirmitatis et erroris, mulierum et puerorum nominibus
figurata sunt. Infirmus est enim mulierum
sexus ad actiones, et facilis ad lusum pueritia. Quid
autem lusui puerili tam simile est, quam idola colere;
quando et Apostolus ad hoc retulit hoc genus superstitionis,
cum ait, Neque idolis servientes, quemadmodum
quidam eorum, sicut scriptum est, Sedit populus
manducare et bibere, et surrexerunt ludere [(I Cor. X,
7)]
? Mulieribus ergo similes erant, qui in laboribus
exspectationis, quo usque ad promissa Dei pervenirent,