PL 40, col. 592

De divinatione daemonum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne · De cura pro mortuis gerenda (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: On Care to Be Had for the Dead 1

quoque re videmus et gaudemus impleri. Sic enim
nos alloquitur per prophetam: Audite me, qui scitis
judicium, populus meus, in quorum corde lex mea est:
opprobrium hominum nolite metuere, et detractione eorum
ne superemini; nec quod nunc vos spernunt, magni
duxeritis. Sicut enim vestimentum, ita per tempus absumentur,
et sicut lana a tinea comedentur: justitia
autem mea in aeternum manet [(Isai. LI, 7 et 8)]
. Legant
tamen haec nostra, si dignentur; et cum ad nos contradictiones
eorum pervenerint, quantum Dominus
adjuvat, respondebimus.

desideravit, esse completum, ut scilicet in beatissimi
Felicis confessoris basilica poneretur. Qua occasione
factum est, ut per eosdem perlatores litterarum
tuarum etiam mihi scriberes, ingerens hujuscemodi
quaestionem, atque ut responderem quid inde mihi
videretur, exposcens, nec tacens ipse quid sentias.
Nam dicis videri tibi non esse inanes motus animorum
religiosorum atque fidelium pro suis ista curantium.
Adjungis etiam vacare non posse, quod universa
pro defunctis Ecclesia supplicare consuevit: ut
hinc et illud conjici possit, homini prodesse post
mortem, si fide suorum humando ejus corpori talis
provideatur locus, in quo appareat opitulatio etiam
isto modo quaesita sanctorum.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.