PL 40, col. 593

De cura pro mortuis gerenda (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: On Care to Be Had for the Dead 2 · On Care to Be Had for the Dead 3 · On Care to Be Had for the Dead 1

2.
Sed cum haec ita sint, quomodo huic opinioni
contrarium non sit, quod dicit Apostolus, Omnes
enim astabimus ante tribunal Christi, ut ferat unusquisque
secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum,
sive malum [(II Cor. V, 10)]
, non te satis videre significas.
Haec quippe apostolica sententia ante mortem
admonet fieri quod possit prodesse post mortem; non
tunc, quando jam recipiendum est quod quisque gesserit
ante mortem. Verum haec ita solvitur quaestio,
quoniam quodam vitae genere acquiritur, dum in hoc
corpore vivitur, ut aliquid adjuvent ista defunctos;
ac per hoc secundum ea quae per corpus gesserunt,
eis quae post corpus religiose pro illis facta fuerint,
adjuvantur. Sunt enim quos nihil omnino adjuvant
ista; sive pro eis fiant, quorum tam mala sunt merita,
ut neque talibus digni sint adjuvari; sive pro
eis, quorum tam bona, ut talibus non indigeant adjumentis.
Genere igitur vitae, quod gessit quisque
per corpus, efficitur ut prosint vel non prosint, quaecumque
pro illo pie fiunt, cum reliquerit corpus. Nam
meritum per quod ista prosint, si nullum comparatum
est in hac vita, frustra quaeritur post hanc vitam.
Ita fit ut neque inaniter Ecclesia vel suorum cura pro
defunctis, quod potuerit religionis impendat; et
tamen ferat unusquisque secundum ea quae per corpus
gessit, sive bonum sive malum, reddente Domino
unicuique secundum opera ejus. Ut enim hoc quod
impenditur, possit ei prodesse post corpus, in ea
vita acquisitum est, quam gessit in corpore.
3.
Poterat inquisitioni tuae sufficere mea brevis
ista responsio; sed quae alia moveant, quibus respondendum
existimo, parumper attende. In Machabaeorum
libris legimus oblatum pro mortuis sacrificium [(II Machab. XII, 43)] .
Sed et si nusquam in Scripturis
veteribus omnino legeretur, non parva est universae
Ecclesiae, quae in hac consuetudine claret auctoritas,
ubi in precibus sacerdotis quae Domino Deo ad ejus
altare funduntur, locum suum habet etiam commendatio
mortuorum.
CAPUT II.
Quid conferat honos sepulturae. Sepultura
corporum Christianis si fuerit negata, nihil adimit. Sed utrum aliquid prosit animae mortui locus
corporis sui, operosius inquirendum est. Ac primum
utrum intersit aliquid ad inferendam vel augendam
miseriam post hanc vitam spiritibus hominum, si eorum
corpora sepulta non fuerint, non secundum opinionem
utcumque vulgatam, sed potius secundum
religionis nostrae sacras Litteras est videndum. Neque
enim credendum est, sicut apud Maronem legitur,
insepultos a navigando atque transeundo inferno amne
prohiberi: quia scilicet
Nec ripas datur horrendas, nec rauca fluenta
Transportare prius, quam sedibus ossa quierunt.
[(Aeneid. lib. 6, vv. 327, 328.)]
Quis cor christianum inclinet his poeticis fabulosisque
figmentis, cum Dominus Jesus, ut inter inimicorum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.