PL 40, col. 595
De cura pro mortuis gerenda (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: On Care to Be Had for the Dead 4 · On Care to Be Had for the Dead 5
ubi postea jacerent, vel quibus bestiis esca fierent,
non curaverunt; licuitque poetis de hac re plausibiliter
dicere,
Coelo tegitur, qui non habet urnam.
quanto minus debent de corporibus insepultis insultare
Christianis, quibus et ipsius carnis membrorumque
omnium reformatio, non solum ex terra,
verum etiam ex aliorum elementorum secretissimo
sinu, quo dilapsa cadavera recesserunt, in temporis
puncto reddenda et redintegranda promittitur? »
CAPUT III.
5.
Funeris et sepulturae cura quare
laudabilis. « Nec ideo tamen contemnenda et abjicienda
sunt corpora defunctorum, maximeque justorum ac
fidelium, quibus tanquam organis et vasis ad omnia
bona opera sancte usus est spiritus. Si enim paterna
vestis et annulus, ac si quid hujusmodi, tanto charius
est posteris, quanto erga parentes major affectus;
nullo modo ipsa spernenda sunt corpora, quae
utique multo familiarius atque conjunctius, quam
quaelibet indumenta gestamus. Haec enim non ad ornamentum
vel adjutorium, quod adhibetur extrinsecus,
sed ad ipsam naturam hominis pertinent. Unde
et antiquorum justorum funera officiosa pietate curata
sunt, et exsequiae celebratae, et sepultura provisa:
ipsique cum viverent, de sepeliendis, vel etiam
transferendis suis corporibus filiis mandaverunt [(Gen.
XXIII, XXV, 9, 10, et XLVII, 30)] . Et Tobias sepeliendo
mortuos Deum promeruisse, teste angelo commendatur [(Tob. II, 9, et XII, 12)] .
Ipse quoque Dominus
die tertio resurrecturus religiosae mulieris bonum
opus praedicat, praedicandumque commendat, quod
unguentum pretiosum super membra ejus effuderit,
atque hoc ad eum sepeliendum fecerit [(Matth. XXVI,
7-13)] : et laudabiliter commemorantur in Evangelio,
qui corpus ejus de cruce acceptum, diligenter atque
honorifice tegendum sepeliendumque curarunt [(Joan.
XIX, 38)] . Verum istae auctoritates non hoc admonent,
quod insit ullus cadaveribus sensus; sed ad Dei providentiam
(cui placent etiam talia pietatis officia)
corpora quoque mortuorum pertinere significant,
propter fidem resurrectionis astruendam. Ubi et illud
salubriter discitur, quanta possit esse remuneratio
pro eleemosynis, quas viventibus et sentientibus exhibemus,
si neque hoc apud Deum perit, quod exanimis
hominum membris officii diligentiaeque persolvitur.
Sunt quidem et alia quae sancti Patriarchae de
corporibus suis vel condendis vel transferendis prophetico
spiritu dicta intelligi voluerunt [(Gen. XLVII,
30, et L, 24)] ; non autem hic locus est ut ea pertractemus,
cum sufficiant ista quae diximus. Sed si ea
quae sustentandis viventibus sunt necessaria, sicut
victus et amictus, quamvis cum gravi afflictione desint,
non frangunt in bonis perferendi tolerandique
virtutem, nec eradicant ex animo pietatem, sed exercitatam
faciunt fecundiorem; quanto magis cum