PL 40, col. 596
De cura pro mortuis gerenda (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: On Care to Be Had for the Dead 6 · On Care to Be Had for the Dead 5 · On Care to Be Had for the Dead 7
desunt ea quae curandis funeribus condendisque corporibus
defunctorum adhiberi solent, non efficiunt
miseros, in occultis piorum sedibus jam quietos? Ac
per hoc, quando ista cadaveribus Christianorum in
illa magnae urbis, vel etiam aliorum oppidorum vastatione
defuerunt, nec vivorum culpa est, qui non
potuerunt ista praebere; nec mortuorum poena, qui
non potuerunt ista sentire [(De Civitate Dei, lib. 1,
capp. 12 et 13)] . » Haec est mea de sepulturae causa
atque ratione sententia. Quam propterea ex alio libro
meo in istum transtuli, quia facilius hoc a me recenseri
potuit, quam idipsum alio modo eloquendum fuit.
CAPUT IV.
6.
Sepulturae locus mortuo non per
se, sed per occasionem prodest, dum admonet ut oretur
pro illo. Quod si verum est, profecto etiam provisus
sepeliendis corporibus apud memorias sanctorum locus,
bonae affectionis humanae est erga funera suorum:
quoniam si nonnulla religio est ut sepeliantur,
non potest nulla esse quando ubi sepeliantur attenditur.
Sed cum talia vivorum solatia requiruntur, quibus
eorum pius in suos animus appareat, non video
quae sunt adjumenta mortuorum, nisi ad hoc ut dum
recolunt ubi sint posita eorum quos diligunt corpora,
eisdem sanctis illos tanquam patronis susceptos apud
Dominum adjuvandos orando commendent. Quod
quidem facere possent, etiamsi talibus locis eos humare
non possent. Sed non ob aliud vel Memoriae vel
Monumenta dicuntur ea quae insignita fiunt sepulcra
mortuorum, nisi quia eos qui viventium oculis morte
subtracti sunt, ne oblivione etiam cordibus subtrahantur,
in memoriam revocant, et admonendo faciunt
cogitari: nam et Memoriae nomen id apertissime
ostendit, et Monumentum eo quod moneat mentem,
id est, admoneat, nuncupatur. Propter quod
et Graeci μνημεῖον vocant, quod nos Memoriam seu Monumentum
appellamus; quoniam lingua eorum memoria
ipsa qua meminimus μνήμη dicitur. Cum itaque
recolit animus ubi sepultum sit charissimi corpus, et
occurrit locus nomine martyris venerabilis, eidem
martyri animam dilectam commendat recordantis et
precantis affectus. Qui cum defunctis a fidelibus charissimis
exhibetur, eum prodesse non dubium est iis
qui cum in corpore viverent, talia sibi post hanc vitam
prodesse meruerunt. Verum et si aliqua necessitas
vel humari corpora, vel in talibus locis humari
nulla data facultate permittat, non sunt praetermittendae
supplicationes pro spiritibus mortuorum:
quas faciendas pro omnibus in christiana et catholica
societate defunctis etiam tacitis nominibus eorum
sub generali commemoratione suscepit Ecclesia; ut
quibus ad ista desunt parentes, aut filii, aut quicumque
cognati vel amici, ab una eis exhibeantur pia
matre communi. Si autem deessent istae supplicationes,
quae fiunt recta fide ac pietate pro mortuis, puto
quod nihil prodesset spiritibus eorum quamlibet in
locis sanctis exanima corpora ponerentur.
CAPUT V.
7.
Locus per occasionem quantum