PL 40, col. 600
De cura pro mortuis gerenda (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: On Care to Be Had for the Dead 11 · On Care to Be Had for the Dead 10 · On Care to Be Had for the Dead 12
aliquid, sicut eadem testatur historia, crudelium
custodum vigiliae permittebant [(Euseb. Hist. Eccl. lib.
5, cap. 1)] . Ita cum illos qui occisi fuerant, in dilaceratione
membrorum suorum, in conflagratione ossium,
in dispersione cinerum, miseria nulla contingeret;
istos tamen qui nihil eorum sepelire poterant,
magna misericordia cruciabat; quia in nullo modo sentientibus
ipsi quodam modo sentiebant, et ubi jam illorum
nulla erat passio, erat istorum misera compassio.
CAPUT IX.
11.
Officium sepulturae cur laudatum
in Scripturis. Secundum istam quam dixi miseram
compassionem laudantur illi, et a rege David benedicuntur,
qui Saülis et Jonathae ossibus aridis sepulturae
misericordiam praestiterunt [(II Reg. II, 5)] . Quae tandem
misericordia praestatur nihil sentientibus? An
forte hoc revocandum est ad illam opinionem, quod
infernum fluvium in epulti non poterant transmeare [(Aeneid. lib. 6, VV. 327, 328)] ?
Absit hoc a fide christiana:
alioquin pessime actum est cum tanta martyrum
multitudine, quorum non potuerunt corpora
sepeliri, et fallaciter eis Veritas dixit, Nolite timere
eos qui corpus occidunt, et postea non habent quid faciant;
si eis tanta mala facere potuerunt, quibus impedirentur
ad loca exoptata transire. Sed quia hoc sine
ulla dubitatione falsissimum est, nec aliquid obest fidelibus
negata eorum corporibus sepultura, nec aliquid si
exhibeatur infidelibus prodest: cur ergo illi qui Saülem
et filium ejus sepelierunt, misericordiam fecisse
dicuntur, et ob hoc a rege pio benedicuntur; nisi
quia bene afficiuntur corda miserantium, quando ea
dolent in mortuorum corporibus alienis, quae illo affectu,
quo nemo unquam carnem suam odio habet,
nolunt fieri post mortem suam corporibus suis; et quod
sibi exhiberi volunt quando sensuri non sunt, aliis
non sentientibus curant exhibere dum ipsi sentiunt?
CAPUT X.
12.
Mortui quidam apparent, ut sibi sepultura
praebeatur: quomodo haec visa contingant. Narrantur
visa quaedam, quae huic disputationi non negligendam
videantur inferre quaestionem. Feruntur
quippe mortui nonnulli vel in somnis, vel alio quocumque
modo apparuisse viventibus atque ubi eorum
corpora jacerent inhumata nescientibus, locisque
monstratis admonuisse ut sibi sepultura quae defuerat
praeberetur. Haec si falsa esse responderimus,
contra quorumdam scripta fidelium, et contra eorum
sensus qui talia sibi accidisse confirmant, impudenter
venire videbimur. Sed respondendum est,
non ideo putandum esse mortuos ista sentire, quia
haec dicere vel indicare vel petere videntur in somnis.
Nam et viventes apparent saepe viventibus dormientibus,
dum se ipsi nesciant apparere; et
ab eis haec quae somniaverint audiunt dicentibus,
quod eos in somnis agentes aliquid vel loquentes viderint.
Si ergo me potest aliquis in somnis videre,
sibi aliquid quod factum est indicantem, vel etiam