PL 40, col. 601

De cura pro mortuis gerenda (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: On Care to Be Had for the Dead 12 · On Care to Be Had for the Dead 13

quod futurum est praenuntiantem; cum id ego prorsus
ignorem, et omnino non curem, non solum quid
ille somniet, sed utrum dormiente me vigilet, an vigilante
me dormiat, an uno eodemque tempore vigilemus
ambo sive dormiamus, quando ille somnium
videt in quo me videt: quid mirum si nescientes
mortui nec ista sentientes, tamen a viventibus videntur
in somnis, et aliquid dicunt, quod evigilantes
verum esse cognoscant? Angelicis igitur operationibus
fieri crediderim, sive permittatur desuper, sive
jubeatur, ut aliquid dicere de sepeliendis corporibus
suis videantur in somnis, cum id penitus nesciant
quorum illa sunt corpora. Id autem aliquando utiliter
fit, sive ad vivorum qualecumque solatium, ad
quos pertinent illi mortui, quorum apparent imagines
somniantibus; sive ut his admonitionibus generi humano
sepulturae commendetur humanitas: quae licet
defunctis non opituletur, culpanda tamen irreligiositate
negligitur. Aliquando autem fallacibus visis
homines in magnos mittuntur errores, quos talia
perpeti justum est. Velut si quisquam videat in somnis,
quod Aeneas vidisse apud inferos poetica falsitate
narratur: et ei cujuspiam non sepulti appareat
imago, loquaturque talia, qualia fertur illi locutus
fuisse Palinurus [(Aeneid. lib. 6, V. 337-383)] ; et cum
evigilaverit, ibi corpus ejus inveniat, ubi jacere inhumatum
cum somniaret audivit, admonitus et rogatus
ut sepeliret inventum; et quia id verum esse
comperit, credat ideo mortuos sepeliri, ut eorum animae
ad loca transeant, unde insepultorum animas inferna
prohiberi lege somniavit: nonne ista credens,
plurimum a tramite veritatis exorbitat?
CAPUT XI.
13.
Visorum in somnis exempla duo.
Pater defunctus apparet filio. Augustinus ipse in vivis
agens apparet in somnis Eulogio rhetori, et locum Ciceronis
exponit. Sic autem infirmitas humana sese habet,
ut cum in somnis quisque viderit mortuum, ipsius
animam se videre arbitretur; cum autem vivum
similiter somniaverit, non ejus animam, neque corpus,
sed hominis similitudinem sibi apparuisse non
dubitet: quasi non possint et mortuorum hominum
eodem modo nescientium, non animae, sed similitudines
apparere dormientibus. Pro certo, cum Mediolani
essemus, audivimus quod cum debitum repeteretur
a quodam, defuncti patris cautione prolata,
quod filio nesciente a patre jam fuerat persolutum,
contristari homo gravissime coepit, atque mirari quod
ei pater moriens non dixerit quid deberet, cum fecisset
etiam testamentum. Tunc ei nimis anxio apparuit
idem pater ejus in somnis, et ubi esset recautum
quo illa cautio vacuata fuerat, indicavit. Quo invento
juvenis atque monstrato, non solum falsi debiti
calumniam propulsavit, sed etiam paternum recepit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.