PL 40, col. 603
De cura pro mortuis gerenda (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: On Care to Be Had for the Dead 15
pene mortuus jacuit aliquot diebus: tenuissimus flatus
in naribus, qui manu admota utcumque sentiebatur
et erat exiguum viventis indicium, sepeliri ut
exanimem non sinebat. Nullos artus movebat, nulla
sumebat alimenta; nihil oculis, nihil ullo alio sensu
corporis qualibet impacta molestia sentiebat. Videbat
tamen multa velut in somnis, quae tandem aliquando
post dies plurimos quasi evigilans, visa narravit. Ac
primum, mox ut aperuit oculos: Eat aliquis, inquit,
ad domum Curmae fabri ferrarii, et videat quid ibi
agatur. Quo cum itum esset, inventus est mortuus
eo momento, quo iste fuerat sensibus redditus, et
pene a morte revixerat. Tunc intentis qui aderant,
illum exhiberi jussum esse quando ipse dimissus est,
indicavit; seque illic unde redierat dixit audisse,
quod non Curma curialis, sed Curma faber ferrarius
ad loca illa mortuorum praeceptus fuisset adduci. In
illis ergo visis, tanquam somniis suis, inter eos defunctos,
quos videbat pro meritorumdi versitate tractari,
agnovit etiam nonnullos quos noverat vivos. Ipsos
autem vere forsitan credidissem, si non inter illa
quasi somnia sua vidisset etiam quosdam qui nunc
usque adhuc vivunt, clericos videlicet aliquos regionis
suae, a quorum ibi presbytero audivit, ut apud
Hipponem baptizaretur a me, quod et factum esse
dicebat. Viderat itaque in illa visione presbyterum,
clericos, me ipsum, nondum scilicet mortuos, in
qua postea vidit et mortuos. Cur non etiam illos sicut
nos vidisse credatur, utrosque scilicet absentes
atque nescientes; ac per hoc non ipsos, sed similitudines
eorum, sicut etiam locorum? Nam et fundum
vidit ubi erat ille cum clericis presbyter, et Hipponem
ubi a me quasi baptizatus est: in quibus locis profecto
non erat, quando illic sibi esse videbatur. Nam
quid ibi ageretur eo tempore, nesciebat: quod procul
dubio sciret, si vere ibi esset. Visa sunt igitur
ista, quae non praesentantur in ipsis rebus ut sunt,
sed in quibusdam rerum imaginibus adumbrantur.
Denique post multa quae vidit, etiam in paradisum
se introductum esse narravit, dictumque sibi esse,
cum inde dimitteretur rediturus ad suos: Vade, baptizare,
si vis esse in isto loco beatorum. Deinde ut
a me baptizaretur admonitus, jam factum esse respondit.
Cui rursus ille qui cum eo loquebatur: Vade,
inquit, vere baptizare; nam illud in visione vidisti.
Post ista convaluit, perrexit Hipponem. Pascha jam
propinquabat, dedit nomen inter alios Competentes,
pariter cum plurimis incognitus nobis; nec illam
mihi visionem, nec cuiquam nostrorum indicare curavit.
Baptizatus est, peractis diebus sanctis remeavit
ad propria. Biennio vel amplius transacto, ego
cuncta haec cognovi: primo per quemdam meum ejusque
amicum in convivio meo, dum quaedam talia
loqueremur: deinde institi ac feci ut haec mihi praesens