PL 40, col. 604
De cura pro mortuis gerenda (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: On Care to Be Had for the Dead 16 · On Care to Be Had for the Dead 15
ipse narraret, attestantibus honestis civibus suis,
et de mirabili ejus aegritudine, ut jacuerit pene mortuus
per dies plurimus, et de illo alio Curma fabro
ferrario, quod commemoravi superius, et de his omnibus
quae cum mihi diceret, etiam tunc ab illo se
audisse recolebant atque firmabant. Quamobrem sicut
vidit baptismum suum, et me ipsum, et Hipponem,
et basilicam, et baptisterium, non in rebus
ipsis, sed in quibusdam similitudinibus rerum; ita
et alios quosdam vivos, eisdem nescientibus vivis:
CAPUT XIII.
Mortuorum animae non intersunt rebus
viventium. Cur non ergo ita et illos mortuos, eisdem
nescientibus mortuis?
16.
Cur non istas operationes angelicas credimus,
per dispensationem providentiae Dei bene utentis et
bonis et malis, secundum inscrutabilem altitudinem
judiciorum suorum? sive instruantur hinc mentes
mortalium, sive fallantur, sive consolentur, sive
terrcantur: sicut unicuique vel praebenda est misericordia,
vel irroganda vindicta, ab illo cui misericor
diam et judicium non inaniter cantat Ecclesia [(Psal.
C, 1)] . Ut volet accipiat quisque quod dicam. Si rebus
viventium interessent animae mortuorum, et ipsae
nos, quando eas videmus, alloquerentur in somnis;
ut de aliis taceam, me ipsum pia mater nulla nocte
desereret, quae terra marique secuta est ut mecum
viveret. Absit enim ut facta sit vita feliciore crudelis,
usque adeo ut quando aliquid angit cor meum,
nec tristem filium consoletur, quem dilexit unice,
quem nunquam voluit moestum videre. Sed profecto
quod sacer Psalmus personat, verum est: Quoniam
pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus
autem assumpsit me [(Psal. XXVI, 10)]
. Si ergo dereliquerunt
nos parentes nostri, quomodo nostris curis
et rebus intersunt? Si autem parentes non intersunt,
qui sunt alii mortuorum qui noverint quid agamus,
quidve patiamur? Isaias propheta dicit: Tu es enim
pater noster; quia Abraham nescivit nos, et Israel non
cognovit nos [(Isai. LXIII, 16)]
. Si tanti Patriarchae quid
erga populum ex his procreatum ageretur ignoraverunt,
quibus Deo credentibus populus ipse de illorum
stirpe promissus est; quomodo mortui vivorum rebus
atque actibus cognoscendis adjuvandisque miscentur?
Quomodo dicimus eis fuisse consultum, qui
obierunt antequam venirent mala quae illorum obitum
consecuta sunt, si et post mortem sentiunt quaecumque
in vitae humanae calamitate contingunt? An forte
nos errando ista dicimus, et hos putamus quietos,
quos inquieta vita vivorum sollicitat? Quid est ergo
quod piissimo regi Josiae pro magno beneficio promisit
Deus, quod esset ante moriturus, ne videret mala
quae ventura illi loco et populo minabatur? Quae Dei
verba ista sunt: Haec dicit Dominus Deus Israel:
Verba mea quae audisti, et veritus es a facie mea cum
audisti, quae locutus sum de isto loco, et qui commorantur