PL 40, col. 608

De cura pro mortuis gerenda (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: On Care to Be Had for the Dead 21

suum vehementer instante, cum ille nollet,
quoniam id nunquam permiserat feminis: Vade, inquit,
dic uxori tuae, videbit me nocte proxima, sed in
somnis. Et factum est: monuitque illam quidquid fidelem
conjugatam moneri oportebat. Quae cum evigilasset,
talem se vidisse hominem Dei viro suo, qualem
ille eum noverat, et quid ab illo audierit, indicavit.
Qui hoc ab eis comperit, retulit mihi, vir gravis et
nobilis, et dignissimus credi. Sed si illum sanctum
monachum ipse vidissem, quia, sicut fertur, patientissime
interrogabatur et sapientissime respondebat,
quaesissem ab eo quod ad istam pertinet quaestionem,
utrum ipse ad illam feminam venisset in somnis, id
est, spiritus ejus in effigie corporis sui, sicut nos ipsos
in effigie corporis nostri somniamus; an ipso aliud
agente, vel, si dormiebat, aliud somniante, sive per
angelum, sive quocumque alio modo in mulieris
somnio talis facta sit visio; atque id futurum, ut ipse
promitteret, prophetiae Spiritu revelante praesciverit.
Si enim ipse interfuit somnianti, mirabili gratia utique
id potuit, non natura; et Dei munere, non propria
facultate. Si autem ipso aliud agente, sive dormiente
et visis aliis occupato, eum mulier vidit in
somnis; profecto tale aliquid factum est, quale illud
est quod in Actibus Apostolorum legimus, ubi Dominus
Jesus loquitur Ananiae de Saulo, et indicat ei quod
Saulus vidit ad se venientem Ananiam, cum hoc Ananias
ipse nesciret [(Act. IX, 10-15)] . Quodlibet horum
mihi responderet ille homo Dei, et de martyribus ab
illo pergerem quaerere, utrum ipsi adsint in somnis,
vel quocumque alio modo videntibus eos in qua figura
voluerint; et maxime quando ab eis se torqueri daemones
in hominibus confitentur, et rogant eos ut parcant
sibi: an ista fiant Dei nutu per angelicas potestates,
in honorem commendationemque sanctorum
ad utilitatem hominum, illis in summa quiete positis,
et ad alia longe meliora visa vacantibus seorsum a
nobis, orantibusque pro nobis. Nam Mediolani apud
sanctos Protasium et Gervasium martyres, expresso
nomine, sicut defunctorum quos eodem modo commemorabant,
adhuc vivum daemones episcopum confitebantur
Ambrosium, atque ut sibi parceret obsecrabant,
illo aliud agente, atque hoc cum ageretur
omnino nesciente. An vero aliquando per ipsam
praesentiam martyrum fiant, ista aliquando per Angelorum;
et utrum possint, vel quibus signis possint a
nobis duo ista discerni; an ea sentire ac dijudicare
non valeat, nisi qui habet illud donum per Dei Spiritum
dividentem propria unicuique prout vult: dissereret
mihi, ut arbitror, ipse Joannes haec omnia, sicut
vellem; ut aut eo docente discerem, et ea quae audirem
vera et certa esse cognoscerem; aut ego crederem
quae nescirem, illo dicente quae sciret. Quod si
mihi forsitan de sancta Scriptura responderet ac diceret, Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus
fueris; sed quae praecepit tibi Dominus, illa cogita semper [(Eccli. III, 22)]
;
id etiam gratanter acciperem.
Non enim parvus est fructus, si aliqua obscura et incerta,
quae comprehendere non valemus, clarum saltem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.