PL 40, col. 609

De cura pro mortuis gerenda (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: On Care to Be Had for the Dead 22 · On Care to Be Had for the Dead 21

certumque sit nobis non esse quaerenda; et quod
unusquisque vult discere, putans prodesse si sciat,
discat non obesse si nesciat.
CAPUT XVIII.
22.
Obsequia solemnia defunctorum,
altaris, orationum et eleemosynarum sacrificia.
Sepulturae officium. Quae cum ita sint, non existimemus
ad mortuos, pro quibus curam gerimus, pervenire,
nisi quod pro eis sive altaris, sive orationum,
sive eleemosynarum sacrificiis solemniter supplicamus:
quamvis non pro quibus fiunt omnibus prosint,
sed iis tantum quibus dum vivunt comparatur ut prosint.
Sed quia non discernimus qui sint, oportet ea
pro regeneratis omnibus facere, ut nullus eorum praetermittatur,
ad quos haec beneficia possint et debeant
pervenire. Melius enim supererunt ista eis quibus nec
obsunt nec prosunt, quam eis deerunt quibus prosunt.
Diligentius tamen facit haec quisque pro necessariis
suis, quo pro illo fiant similiter a suis. Corpori autem
humando quidquid impenditur, non est praesidium
salutis, sed humanitatis officium, secundum affectum
quo nemo unquam carnem suam odio habet [(Ephes.
V, 29)] . Unde oportet ut quam potest pro carne proximi
curam gerat, cum ille inde recesserit qui gerebat.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.