PL 40, col. 610

De cura pro mortuis gerenda (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: On Care to Be Had for the Dead 23 · On Care to Be Had for the Dead 22

Et si haec faciunt qui carnis resurrectionem non credunt,
quanto magis debent facere qui credunt, ut corpori
mortuo, sed tamen resurrecturo et in aeternitatem
mansuro impensum ejusmodi officium, sit etiam
quodammodo ejusdem fidei testimonium? Quod vero
quisque apud memorias martyrum sepelitur, hoc tantum
mihi videtur prodesse defuncto, ut commendans
eum etiam martyrum patrocinio, affectus pro illo
supplicationis augeatur.
23.
Habes ad ea quae a me putasti esse quaerenda,
qualem potui reddere responsionem meam: quae si
ultra quam satis est prolixa est, da veniam; id enim
factum est amore diutius loquendi tecum. Hunc ergo
librum quemadmodum acceperit venerabilis Dilectio
tua, peto rescriptis tuis noverim, quem tibi perlator
ejus faciet sine dubio gratiorem, frater scilicet et
compresbyter noster Candidianus, quem per tuas litteras
cognitum toto corde suscepi, invitusque dimisi.
Multum enim nos in charitate Christi sua praesentia
consolatus est, et, quod fatendum est, ejus instantia
tibi parui. Nam cor meum tanta distendunt, ut nisi
ipso assidue commonente me non sinerer oblivisci,
profecto interrogationi tuae mea responsio defuisset.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.