PL 40, col. 612

De patientia (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: On Patience 3 · On Patience 2

.
Bona vero aeterna et magna non perdunt, dum
malis temporalibus brevibusque non cedunt: quoniam non sunt condignae passiones hujus temporis,
sicut
Apostolus dicit, ad futuram gloriam quae revelabitur
in nobis [(Rom. VIII, 18)]
. Et iterum ait: Quod est
temporale et leve tribulationis nostrae, in incredibilem
modum aeternum gloriae pondus operatur nobis [(II Cor.
IV, 17)]
.
CAPUT III.
3.
Patientia iniquorum quanta. Intueamur
ergo, charissimi, quanta in laboribus et doloribus
homines dura sustineant, pro rebus quas vitiose
diligunt, et quanto se his feliciores fieri putant,
tanto infelicius concupiscunt. Quanta pro falsis divitiis,
quanta pro vanis honoribus, quanta pro ludicris
affectionibus periculosissima et molestissima patientissime
tolerantur! Pecuniae, gloriae, lasciviae cupidos
videmus, ut ad desiderata perveniant, adeptisque
non careant, soles, imbres, glacies, fluctus, et
procellosissimas tempestates, aspera et incerta bellorum,
immanium plagarum ictus, et vulnera horrenda,
non inevitabili necessitate, sed culpabili voluntate
perferre. Verum hae licitae quodam modo
videntur insaniae.
CAPUT IV.
Haec a vanis laudatur. Namque avaritia,
ambitio, luxuria, et variorum oblectamenta
ludorum, nisi propter illa facinus aliquod admittatur,
sive flagitium quod legibus prohibetur humanis, putantur
ad innocentiam pertinere: imo etiam qui sine
fraude cujusquam, aut pro habenda vel augenda pecunia,
aut pro adipiscendis vel retinendis honoribus,
aut in agone certando seu venando, seu theatricum
aliquid plausibiliter exhibendo magnos labores doloresque
pertulerit, parum est quod populari vanitate
nullis reprehensionibus cohibetur, sed insuper extollitur

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.